Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ricardus Wagner, Theodisce Wilhelm Richard Wagner (1813–1883), fuit compositor, conductor, poeta, scriptor, et praefectus theatri Germanus, ob suas operas (vel dramata musica ut serius appellata sunt) praecipue notus. Insignissime ostendunt compositiones eius, praesertim operae ultimae, texturas multiplices, harmonias copiosas, orchestrationem uberrimam, et abundantes res quas ipse leitmotiv appellavit, themata musica cum singulis personis, locis, notionibus, et argumenti elementis consociata. Wagner, plurimorum aliorum compositorum operarum dissimilis, libellum musicamque omnium suorum ludorum scaenicorum ipse composuit. Fortasse celeberrimae ex eius operis extractae partes comprehendunt "Equitatio Valkyriarum" in Der Ring des Nibelungen et "Chorus Nuptialis" in Lohengrin, iter nuptiale vulgo "Huc Venit Sponsa" plerumque appellatum.
Familia
Memoria
Wagner natus est Lipsiae 22 Maii 1813.
Die 25 Augusti 1870, Cosimam, Francisci Liszt et comitissae Mariae d'Agoult (de Flavigny nata) filiam haud legitimam et antea Ioannis de Bülow uxorem, in matrimonium duxit. Cosmotheoria eius a doctrinis Arthuri Schopenhauer mota est, ac Fridericus Nietzsche ad tempus fuit ei amicus.
Wagner erysipelate obiit Venetiae 13 Februarii 1883.
Wagner verba musicamque suarum operarum composuit:
Rienzi, der letzte der Tribunen (scilicet Latine: Rientius, ultimus tribunus): opera de Romano tribuno saeculi quarti decimi.
Der fliegende Holländer (Hollandicus Volans): opera de navali praefecto septentrionali qui condemnatus est. Is septimo quoque anno ius habet ex nave egrediendi. Si uxorem duceret, solveretur. Sentam repperit, sed ipsa necat, et is non solvitur.
Tannhäuser: Tannhäuser in monte Veneris versatus Venerem relinquit. Tum idem pristinos amicos, inter quos Arminium, principem Thuringiae reperit. In certamine cantorum, Tannhäuser de Venere canit et punitur, quia versandum in monte Veneris non est Christianum. Romam migrat, sed papa eum non solvit. Tandem Thuringinia relicta moritur.
Lohengrin: Elsa de nece Gottfriedi accusata fit rea: si eques non apparet, Elsa damnatur. Tum Lohengrin advenit et Fredericum Telramundi vincit. Ille sibi despondit cum Elsa, sed dicit eam non ius habere eum quaerere, unde venerit. Ortruda Elsaa dicit Lohengrinum verisimiliter esse hominem nefarium. Itaque Elsa e Lohengrin quaerit an hoc narrat eum filium Parsivali, qui rex calicis sancti est, quia Lohengrinus ipse equitus calicis sancti est; abire debet eo ab Elsa quaesto.? Is cygnum ad Gottfriedum commutatus est et nusquam apparet.
Tristan und Isolde (Tristanus et Isolda): Tristanus uxorem pro regem Marcum quaesivit; nunc uxorem Isoldam ad Marcum portat. Navigantes, Tristanus Isoldaque amore capiuntur cum chorda Tristaniana. Hoc non Marcum dicit eum Isoldam amare, ut Tristanus Marcum prodit. Tristanus aeger ad arcem rediit, et Isolda eum advenit. Hoc de vita decedit et Isolda etiam damnatur.
Die Meistersinger von Nürnberg (Cantores periti Norimbergenses): Walterus de Stolzing (Theodisce: Walther von Stolzing) arce patria relicta Norimbergam cedit. Evam, filia aurificis Pogneri, vidit. Waltherus, cantor peritus futurus, canit. Beckmesserus, qui etiam Evam uxorem ducit, dicit Waltherum falso cecinisse. Waltherus somniat carmen, quod Ioannes Sachs scribit. Beckmesserus carmen repperit et capit. Beckmesserus ad Norimbergum populum canit, sed falso canit. Waltherus recte canit; ius habet ut Evam uxorem duceat. Waltherus autem non dignitatem accipit. Tum Sachs sacram Germaniam artem defendit. Homines Sachs laetitia exsultant.
Der Ring des Nibelungen (Anulus Nebuli):
Parsifal anno 1882 feriis musicis Baruthensibus productum.
Wagner multa scripta divulgavit:
Mein Leben, autobiographia, solum in viginti quinque exemplaria primum divulgata est.
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon • • Grove Art • Classical Archives |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ricardum Wagner spectant. |
Die Hochzeit 1832–1833 • Die Feen 1833–1834 • Das Liebesverbot 1834–1840 • Männerlist größer als Frauenlist • Rienzi 1837–1840 • Der fliegende Holländer 1840–1841 • Das Liebesmahl der Apostel 1843 • Tannhäuser und der Sängerkrieg auf Wartburg 1841–1845 • Lohengrin 1845–1848 • Der Ring des Nibelungen 1851- 74 • Das Rheingold 1851–1854 •Die Walküre 1851–1856 • Siegfried 1851–1871 • Götterdämmerung 1848–1874 • Tristan und Isolde 1857–1859 • Die Meistersinger von Nürnberg 1845–1867 • Parsifal 1865–1882 | |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.