Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Franciscus Liszt (natus Doborján (Theodisce Raiding) in vico Hungarico in dicione Imperii Austriaci die 22 Octobris 1811; mortuus Baruthi die 31 Iulii 1886) fuit compositor, clavilista, organista, orchestrae conductor, ordinator, educator musicus. Inter eius opera magna sunt Sonata clavili in b maiore, S. 178, Rhapsodies hongroises, S. 244, Symphonia "Faust" S.108.
Familia
Memoria
Pater, quamquam excellebat ipse generis Hungariae antiquitate nobilitateque, fuit vilicus principis Esterházy, sic familiaris Francisci Iosephi Haydn. Novem annos natus, Franciscus Liszt praebuit concentum musicum, quem aliquot maecenates audiverunt, tribuerunt ei pensionem ad studia sex annorum. Pater negotium suum renuntiavit et filium Vindobonam comitatus est, ubi Antonius Salieri et Carolus Czerny eum docuerunt. Biennio post iter Lutetiam fecit, ubi Cherubini eum in conservatorium non accepit, pueros abhorrens mirabiles. Brevi tamen in amore et deliciis urbi toti fuit, ubi appellabatur "le petit Litz" (i.e. Litz minor)?
Anno 1834, Mariam Comitissam de Agoult adamavit, quae amoris causa dereliquit familiam suam. Coniuncte generaverunt tres liberos, unam Cosimam, quam Ioannes de Bülow, posterius Ricardus Wagner uxorem duxit. Convivere autem non potuerunt, amor transitorius fiebat odium. D'Agoult libellum Nadine scripsit, maledicens de Francisco. Deinde Liszt Vimariae occupatus favebat musicae "modernae" Ricardi Wagner, Hectoris Berlioz, et Camilli Saint-Saëns.
Ultimum eius verbum ante mortem suam fuit "Tristan."
Inter eius compositiones clarissimas sunt:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.