Res publica popularis Sinarum
civitas Asiae From Wikipedia, the free encyclopedia
Sinae (Sinice 中国 vel 中國, Mandarinice Zhōngguó), rite Res publica popularis Sinarum, est civitas sui iuris in Asia Orientali sita, frequentissima orbis terrarum civitas, cui numerus civium est plus quam 1.4 billiones. Sinae sunt civitas factionis singulae a Factione Communista administrata, sede administrationis Pecini in capite sita.[1] Iurisdictionem efficit in viginti duabus provinciis, quinque regionibus autonomis, quattuor municipiis recte temperatis (Pechinum, Tianjin, Sciamhaevum, Chungkina), et duabus praecipuis regionibus administrativis plerumque se gubernantibus (Hongkongum et Macaum).[2] Res Publica Popularis Sinarum praeterea Taivaniam repetit, quae a Re Publica Sinarum, re politica omnino separata, temperatur, ut haec maior insula et suae parvae insulae sint sua provincia vicensima tertia—postulatio controversa ob implicationes status politici Taivaniae et Belli Civilis Sinensis imperfecti. Nomen cuiusdam populi huius regionis in lingua Latina a maioribus posteris traditum est Seres (Graece Σῆρες), terra eorum Terra Serica.
Res apud Vicidata repertae:


Terra continens: Asia
Territoria finitima: Mongolia, Kazachstania, Kyrgyzstania, Tadicistania, Pakistania, India, Nepalia, Butania, Birmania, Laotia, Vietnamia, Russia, Respublica Popularis Democratica Coreana, Afgania, Corea Meridiana, Iaponia
Locus:
Caput: Pechinum
Territoria finitima: Mongolia, Kazachstania, Kyrgyzstania, Tadicistania, Pakistania, India, Nepalia, Butania, Birmania, Laotia, Vietnamia, Russia, Respublica Popularis Democratica Coreana, Afgania, Corea Meridiana, Iaponia
Locus:
Caput: Pechinum
Gestio
systema monocommaticum, democratic centralism, Res publica parlamentaria, non foederalis, constitutional republic, communist dictatorship, res publica
Princeps: Xi Jinping
Praefectus: Li Qiang
Consilium: National People's Congress
Iudicium: Supreme People's Court of the People's Republic of China, Supreme People's Procuratorate of the People's Republic of China
https://www.gov.cn/ Situs interretialis
Princeps: Xi Jinping
Praefectus: Li Qiang
Consilium: National People's Congress
Iudicium: Supreme People's Court of the People's Republic of China, Supreme People's Procuratorate of the People's Republic of China
https://www.gov.cn/ Situs interretialis
Populus
Numerus: 1 442 965 000
Sermo publicus: Lingua Mandarina, lingua Sinica, languages of China
Zona horaria: China Standard Time, UTC+8, Asia/Shanghai, Asia/Urumqi
Moneta: Renminbi
Sermo publicus: Lingua Mandarina, lingua Sinica, languages of China
Zona horaria: China Standard Time, UTC+8, Asia/Shanghai, Asia/Urumqi
Moneta: Renminbi
Commemoratio
Paean: Iter Voluntariorum
Sigla
Vide etiam paginam discretivam: Sinae.
Lingua
Sinae multis linguae Sinicae dialectis utuntur, quarum princeps est Mandarinica. Lingua Sinica a Latina valde differt. Syllabas paucas habet, at verba ex una syllaba tantum constat. Ut syllabarum augeat varietatem, utitur tonis variis, qui altum sonum, labientem, ascendentem, et resurgentem includunt. Cum quinto tono neutrali, Mandarinica quinque tonos, sed aliae dialectus plures habent.
Historia, temporibus ordinata

- Tres Augusti et Quinque Imperatores
- Domus Xia
- Domus Shang
- Domus Zhou
- Aevum Veris et Autumni
- Aevum Civitatum Bellantium
- Domus Qin
- Domus Han
- Tria Regna
- Domus Jin
- Domus Septentrionales et Meridionales
- Domus Sui
- Domus Tang
- Quinque Domus et Decem Regni
- Domus Song
- Domus Yuan
- Domus Ming
- Domus Tsingiana
- Secundum Bellum Sino-Iaponense
- Res Publica Sinarum
Qinshihuang, primus imperator, qui Longum Sinarum Murum construxit, nomen suum civitati anno 221 a.C.n. dedit. Imperatores gubernationem instituerunt. Imperatores gubernabant actiones et litteras virorum doctorum. Imperium anno 1911 conlapsum est.
Maioribus Belli Civilis Sinensis certaminibus confectis, Communistica Sinarum Factio Sinam Continentalem regebat et Res publica Sinarum regebat in Taivania. Die 16 Maii 1966 in Re Publica Populari Sinarum duce Mao Zedong Magna Culturae Conversio Proletariana coepta est. Anno 1978 dux Deng Xiaoping Reformationem et Apertum facit.
Geographia
Caput Sinae est Pechinum (北京 'Caput Septentrionalis'). Urbs maxima in Sina est Siamhaevum. Flumina Flavum et Longum sunt valde lata et magna, in ripis fluminum et secundum mare sunt multa oppida et civitates.
Flumina
- Fluvius Longus (長江)
- Flumen Luteum (黃河)[3]
- Flumen Margaritarum (珠江)
- Flumen Draconis Nigri (黑龍江)
- Leao
Lacus
Montes
- Himalaia, in qua mons altissimus Telluris Everestius mons est.
- Altai
- Qin Mons, qui Sinam dividit in duas partes, "Meridiem" et "Septentrionem"
- Cunlun
Deserta
Provinciae (省)
Nomina Latina | Pinyin | Scriptura Sinica Simplex | Caput Nomina Latina | Pinyin | Scriptura Sinica Simplex |
---|---|---|---|---|---|
Anhuiensis[4] | Ānhuī | 安徽 | Hefeiensis[4] | Héféi | 合肥 |
Fochiensis[5] Fokien[6] Fujianensis[4] |
Fújiàn | 福建 | Focheum[5] Fuceuvensis[6] Fuzhouensis[4] |
Fúzhōu | 福州 |
Gansuensis[4] | Gānsù | 甘肃 | Lanzhouensis[4] Lanceuvensis[6] |
Lánzhōu | 兰州 |
Quantunia[5] Guangdongensis[4] |
Guǎngdōng | 广东 | Quancheum[5] Canto Sinarum[7][8] Coamceuvensis[6] Guangzhouensis[4] |
Guǎngzhōu | 广州 |
Queichea[5] Guizhouensis[4] |
Guìzhōu | 贵州 | Queiyanga[5] Coeiiamensis[6] Guiyangensis[4] |
Guìyáng | 贵阳 |
Hainania[6] Hainanensis[4] |
Hǎinán | 海南 | Haikouensis[4] | Hǎikǒu | 海口 |
Hebeiensis[4] | Héběi | 河北 | Shijiazhuang | Shíjiāzhuāng | 石家庄 |
Heilongjiangensis, Heilongjianensis[4] | Hēilóngjiāng | 黑龙江 | Harbinia[6] Harbinensis[4] |
Hāěrbīn | 哈尔滨 |
Honania[5] Ho-Nanensis[6] Honanensis[4] |
Hénán | 河南 | Zhengzhou Cemceuvensis[6] Zhengzhouensis[4] |
Zhèngzhōu | 郑州 |
Hubeiensis[4] Hupè[6] |
Húběi | 湖北 | Wuhanensis[4] | Wǔhàn | 武汉 |
Hunanensis[6][4] | Húnán | 湖南 | Changxa[5] Ciamscia[6] Changshaensis[4] |
Chángshā | 长沙 |
Jiangsuensis[4] | Jiāngsū | 江苏 | Nanquinum[5] Nanchinum[5] Nanchinum[6] Nanjingensis[4] |
Nánjīng | 南京 |
Quiansia[5] Jiangxiensis[4] |
Jiāngxī | 江西 | Nancianga[5] Nanciamensis[6] Nanchangensis[4] |
Nánchāng | 南昌 |
Jilinensis[4] Chilinensis[6] |
Jílín | 吉林 | Changchunensis[4] | Chángchūn | 长春 |
Liaoningensis[4] | Liáoníng | 辽宁 | Shenyangensis[4] Fomtien[6] Moukden[6] |
Shěnyáng | 沈阳 |
Qinghaiensis[4] | Qīnghǎi | 青海 | Xiningensis[4] Siningensis[6] |
Xīníng | 西宁 |
Xantonia[5] Scian-Ton[6] Shandongensis[4] |
Shāndōng | 山东 | Cinanum[5] Zinan[6] Jinanensis[4] |
Jǐnán | 济南 |
Xensia[5] Scen-Si[6] Shaanxiensis[4] |
Shǎnxī | 陕西 | Siganum, Sina, Sinae[5] Singanensis[6] Xianensis[4] |
Xī'ān | 西安 |
Xansia[5] Scian-Si[6] Shanxiensis[4] |
Shānxī | 山西 | Taiyuenum[5] Taeiuen[6] Taiyuanensis[4] |
Tàiyuán | 太原 |
Suchuensis[5] Se-Ciuen[6] Sichuanensis[4] |
Sìchuān | 四川 | Chingtum[5] Cemtu[6] Chengduensis[4] |
Chéngdū | 成都 |
Iunannia[5] Yünnan[6] Yunnanensis[4] |
Yúnnán | 云南 | Kunmingensis[4] Coenmimensis[6] |
Kūnmíng | 昆明 |
Chequianensis[5] Ce-Kiam[6] Zhejiangensis[4] |
Zhèjiāng | 浙江 | Hancheum[5] Hamceu[6] Hangzhouensis[4] |
Hángzhōu | 杭州 |
*Res publica popularis Sinarum affirmat Taivaniam provinciam suam vicesimam tertiam esse, tametsi Taivania hoc tempore administratur a Re publica Sinarum, quae affirmationem RPPS abnuit.[9]
Regiones Autonomae (自治区)
Latine | Pinyin | Scriptura Sinica Simplex | Scriptura Altera | Caput Latine | Pinyin | Scriptura Sinica Simplex | Scriptura Altera |
---|---|---|---|---|---|---|---|
Mongolia Citerior | Nèiměnggǔ | 内蒙古 | Өвөр Монгол (Mongolice) | Huhehaote | Hūhéhàotè | 呼和浩特 | Хөх хот (Mongolice) |
Quansia[5] | Guǎngxī | 广西 | Gvangjsih (Zhuang) | Nanning[6] | Nánníng | 南宁 | Namzningz (Zhuang) |
Nimscia[6] | Níngxià | 宁夏 | Yinchuan | Yínchuān | 银川 | ||
Tibetum | Xīzàng | 西藏 | བོད་རང་སྐྱོང་ལྗོངས། (Thibetice) | Lhasa | Lāsà | 拉萨 | ལྷ་ས། (Thibetice) |
Sinkiang[6] | Xīnjiāng | 新疆 | شىنجاڭ ئۇيغۇر ئاپتونوم رايونى (Uigure) | Ürümqi | Wūlǔmùqí | 乌鲁木齐 | ئۈرۈمچی (Uigure) |
Metropoles (直辖市)
Regio Administrata Praecipua (特别行政区)
Latine | Pinyin | Yalensis | Scriptura Sinica Simplex | Scriptura Sinica Traditionis | Scriptura Altera |
---|---|---|---|---|---|
Hongcongum | Xiānggǎng | Hēunggóng | 香港 | 香港 | Hong Kong (Anglice) |
Macaum | Àomén | Oumùhn | 澳门 | 澳門 | Macau (Lusitanice) |
Insulae
Religio
Inter novas religiones Sinicas sunt Beili Wang, Clamatores, et Fulmen Orientale.
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.