Bibliotheca Nationalis Sinarum

From Wikipedia, the free encyclopedia

Bibliotheca Nationalis Sinarum

Bibliotheca Nationalis Sinarum,[1] Pecini sita, est bibliotheca nationalis Rei Publicae Popularis Sinarum. Quae bibliotheca, plus quam 37 milliones rerum tenens,[2] est maxima in Asia continentali et una ex maximis in orbe terrarum. Maximas litterarum Sinarum et documentorum historicorum collectiones in orbe terrarum tenet.[3]

Thumb
Veterrima Bibliothecae Nationalis Sinarum aedificia Pecini patent.
Thumb
Meridiana bibliotheca regio nocte videtur.
Thumb
Septentrionalis bibliothecae regio videtur.
Thumb
Interiores regionis partes septentrionalis videntur.
Thumb
Pagina in primo editione Zizhi Tongjian (anno 1084 edita), quod a Sima Guang scripta est.
Thumb
Fragmentum Classicorum Lapideorum Xipingensium Domus Han, qui a Cai Yong eruditisque consociatis scripti sunt.

Bibliotheca Imperialis Pecinensis (京师图书馆, Jīngshī Túshūguǎn), proxima Bibliothecae Nationalis Sinarum institutio, die 9 Septembris 1909 a rectione Domus Qing constituta est. Primum rite aperta est post res novas Xinhainses anno 1912. Bibliotheca statum bibliothecae depositoriae anno 1916 accepit.[3] Suum nomen in Bibliothecam Pecinense Nationale mense Iulio 1928 commutatum est, et deinde in Bibliothecam Nationalem. Rector hoc tempore est Han Yongjin (韩永进).[4]

Res notabiles

  • Plus quam 270000 librorum antiquorum et rarorum, et plus quam 1640000 librorum Sinicorum traditionaliter filis ligatorum.[3]
  • Plus quam 35000 inscriptiones in ossibus fatidicis et testudinibus ex Domu Shang (a 16 ad 11 fere saecula a.C.n.).[3]
  • tabulae exstantes Classicorum Lapideorum Xipingensium, a Cai Yong (132192) Domus Han Orientalis (25220) creatorum.[5]
  • Plus quam 16,000 voluminum pretiosorum documentorum et manuscriptorum historicorum ex specibus Mogao apud Dunhuang.[3]
  • Veterrimae tabulae geographicae, diagrammata, et adumbrationes fricatae ex inscriptionibus antiquis in variis materiis factae.
  • Exemplaria orsarum Buddhisticarum ex saeculo sexto.
  • Prima editio Zizhi Tongjian, quod a Sima Guang scriptum est.[6]
  • Libri et archiva ex bibliothecis imperialibus Domus Song Meridianae (11271279),[7] inter quae opera eruditi Zhu Xi.[8]
  • Veterrima editio impressa exstans Huangdi Neijing (100 a.C.n. fere), ex Domu Jin (1115–1234).[9]
  • Plenissima Domús Ming (13681644) exemplaria exstantia Encyclopaediae Yongle ('Magnus Canon Aetatis Yongle').[10]
  • Exemplar Siku Quanshu ("Iusta Bibliotheca Quattuor Ramorum Litterarum"), anno 1782 confectum, Domu Qing regnante
  • Necessarii libri collegiorum imperialium Qing et praeclarorum collectorum privatorum[7]

Notae

Bibliographia

Bibliographia addita

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.