Regnum Novum Aegypti, etiam Imperium Aegyptium appellatum, est aevum in historiaAegypti antiquae inter saecula16 et 11 a.C.n., quod domusduodevicensimam, undevicensimam, vicensimamque comprehendit. Computatio radiocarbonica initium Regni Novi inter 1570 a.C.n. et 1544 a.C.n. ponit.[1] Regnum Novum interregnum secundum secutum est, interregnum tertium antecedit. Prosperrimum fortasse fuit Aegypti tempus, et culmen eius potestatis exposuit.[2]
Posterior huius aevi pars, sub domibus undevicensima et vicensima (1292–1069 a.c.n.), etiam aevum Rhamsesidum appellatur, ex undecim pharaonibus qui se Rhamses appellabant post Rhamses I, domus undevicensimae conditorem.
Regnum Novum, fortasse propter alienum Hyksos regimen per secundum interregnum, claustra inter Levantem et Aygyptum propriam facere conatum est, et hoc tempore Aegyptus eius maximas terras continebat. Similiter, rectores Regni Novi saeculo septimo decimo per secundum interregnum, impetibus prosperrimis respondentes a Regno Cus?, civitate potente ad meridiem versus iacente effectibus,[3] suam auctoritatem procul ad meridiem in Nubiam extenderunt, latasque terras in Oriente Proximo continebant. In septentrionibus, varii exercitus Aegypti pugnabant exercitus Hetthaeorum ad Syriam hodiernam temperandam.
Thutmosis III ("Napoleo Aegyptius") exercitum amplificavit, quocum imperium a decessoribus creatum solidavit. Quo facto, potestasdivitiaeque Aegypti maximum adeptae sunt, Amenhopis regnante. Thutmose III (circa 1479–1425 a.C.n.) regnante, nomenpharao, olim palatium regalem significans, nomen hominis regnantis factum est.[4]
Vir nobilis, circs 1295–1070 a.C.n. Museum Brooklynense
Ahmose-Nefertari regina
Hatshepsut ut sphinx. Filia Thutmose I, communiter cum Thutmose III privigno regnavit, sed omnem potestatem mox prehendens, se pharaonem declaravit.
Templum Hatshepsut reginae ad Deir el-Bahari Djeser-Djeseru appellabatur, antiquitate 'sacrum sacrorum' significans.
Thutmosis III, miles et unus e Thutmosidis, late appellatur Napoleo Aegyptius. Eius victoriae Levantis terras et auctoritatem Aegypti maxime auxerunt.
Colossus Memnonis, Amenhotep III repraesentans, prope Luxor stat.
Tiye, plebeia nata, regina per matrimonium cum Amenhotep III facta est. Mulieres Regni Novi in comititu regis auctoritatem habebant, et Tiye rem publicam pro marito et filio regebat.
Bierbrier, M. L. 1975. The Late New Kingdom In Egypt, C. 1300-664 B.C.: A Genealogical and Chronological Investigation. Warminster Angliae: Aris & Phillips.
Freed, Rita A., Yvonne Markowitz, et Sue H. d’Auria, eds. 1999. Pharaohs of the Sun: Akhenaten, Nefertiti, Tutankhamun. Londinii: Thames & Hudson.
Freed, Rita E. 1981. Egypt's Golden Age: The Art of Living in the New Kingdom, 1558–1085 B.C. Bostoniae: Museum of Fine Arts.
Kemp, Barry J. 2012. The City of Akhenaten and Nefertiti: Amarna and Its People. Londinii: Thames & Hudson.
Morkot, Robert. 2015. A Short History of New Kingdom Egypt. Londinii: Tauris.
Radner, Karen. 2014. State Correspondence in the Ancient World: From New Kingdom Egypt to the Roman Empire. Novi Eboraci: Oxford University Press.
Redford, Donald B. 1990. Egypt and Canaan In the New Kingdom. Beʾer Sheva: Ben Gurion University of the Negev Press.
Redmount, Carol A. 1998. Bitter Lives: Israel in and out of Egypt. In The Oxford History of the Biblical World, ed. Michael D. Coogan. Oxoniae: Oxford University Press.
Sadek, Ashraf I. 1987. Popular Religion In Egypt During the New Kingdom. Hildesheim: Gerstenberg.
Shaw, Ian, ed. 2000. The Oxford History of Ancient Egypt. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0198150342.
Spalinger, Anthony John. 2005. War in Ancient Egypt: The New Kingdom. Malden Massachusettae: Blackwell Publishing.