Brennus mons
From Wikipedia, the free encyclopedia
Brennerus[1] seu Brennus[2] sive apud plures Pyrenaeus mons[3] (Theodisce Brennerpass) in Alpibus situs est inter Austriam et Italiam (ab usque bello orbis terrarum I) sive inter Pontem Aeni et Bauzanum. Altitudo est 1374 metrorum. Omnium ergo transituum in culmine Alpium demissimus est.
Vide etiam paginam discretivam: Brennus (discretiva).
Vide etiam paginam fere homonymam: Pyrenaei montes.
Brennus mons | |
---|---|
Brennerpass – Passo di Brennero | |
![]() | |
Altitudo supra mare metris | 1374 |
Terra | Inter Austriam et Italiam |
Regio | Inter Tyrolum septentrionalem et Tirolum Meridionale vel Altam Athesiam |
Oppida | Inter Pontem Aeni et Bauzanum |
Coordinata geographica | 47° 0′ 12″ Sept., 11° 30′ 27″ Ort. |
Ibi statio ferriviaria est. Commeatui inter Europaeam septentrionalem et meridionalem maximi momenti est. Ibi portorium solvendum est illis qui autocineto ex Italiana parte autostrada uti velint vel ex Austriaca parte Autobahn. Quae via etiam autovia Brennerensis appellata est. Sed etiam nulla impensa viis nationalibus uti potes.
De nomine
"Vide eum, Rer. Germ. l. 3. com Notis Cl. Ottonis ICti. Baudrand. Der Gross Verner German. le Grand Brenner Gall. pars est Alpium Tridentinarum, inter Oenipontem ad Boream et Bolzanum ad Meridiem versus fontes Athesis fluv. Huius praeterea meminêre Appian. Seneca, Consol. ad Helv. c. 6. Dionysius Philargyrus in Virgil. Georg. l. 4. Brennum vocat." [4]
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.