Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Propaganda[1] (-ae, f. – sc. fides, vocabulum e nomine Sacrae Congregationis de Propaganda Fide ortum) est notitia, saepissime detorta et depravata, quae ordine et composite divulgatur eo consilio, ut magna hominum multitudo ad quidlibet credendum aut in desideratum modum cogitandi aut se gerendi adducatur. Propaganda praeconio similis est, sed sensum latiorem habet. Nomen a Congregatione de propaganda fide deductum est, congregatione Ecclesiae Catholicae anno 1622 condita, quae fidem Catholicam per orbem terrarum pandendam curabat. Vox propaganda sensum hodiernum adsumpsit annis 1910 desaeviente primo bello mundano.
Articulus vicesimus Pactionis Internationalis de Iuribus Civilibus et Politicis omnia propaganda bellicosa prohibet.[2]
Licet vocabulo quod est propaganda connotatio valde negativa nunc sit, propter adiunctionem eius cum acerrimis propagandae exemplis (e.g. propaganda nazistarum quae Soa excusandi causa adhibebatur), huius vocabuli sensui primo connotatio illa non erat, et in usu erat ad multis de rebus tractandum, ut puta admonituum ad salutem publicam adtinentium causa, aut in signis quibus cives ad comitia censusve allicerentur, aut ad homines ut scelera vigilibus adferrent hortandos, et sic porro.
Exemplar propagandae est theoria ab Eduardo S. Herman et Noam Chomsky prolata, quae systematicas animi propensiones in communicationis socialis mediis inesse arguit, easque causis oeconomicis explandas? habet. Potest fieri ut haec, quae dixit Alexander Carey quaeque Chomsky in epistula quadam iam posuerat, expeditissime rem explicent:
Vicesimum saeculum tribus progressionibus maximi politici momenti definitum est: auctu democratiae, auctu potestatis corporatae, auctuque propagandae corporatae ad potestatem corporatam a democratia custodiendam.[conv. 1][3][4]
Hoc propagandae exemplar, primum in Manufacturing Consent: The Political Economy of the Mass Media anni 1988 libro oblatum, media privata censet negotiationes esse, quibus productum — lectores auditoriaque (potius quam nuntios) — aliis negotiationibus (eis, qui praeconia mercatoria proferunt) vendatur, et quae in primis rectionibus et propagandà corporatà nituntur. Theoria "filtrorum" quinque classes profert quae genus nuntiorum in mediis ostensum? decernant:
Tria prima illa (proprietas, pecuniae fontes, fontesque) sunt ea, quae maximi momenti esse ab auctoribus ducuntur. Quamquam in exemplari exemplisque libro oblatis praecipue de Civitatum Foederatarum mediis actum est, Chomsky et Herman theoriam credunt haud minus applicabilem esse ulli civitati cuius structura oeconomica similis est illi, quam exemplar originem propensionis animi illius esse profert.
Propaganda tam longe abhinc in usu fuit quam indicia historica existiterunt. Inscriptio Behistun (c. 515 a.C.n.), quae Darii I ad Achaemenidarum regis officium ascensionem describit, a plerisque rerum gestarum scriptoribus antiquum propagandae exemplum esse ducitur.[5] Arthashastra illa a Canakyo (c. 350 - 283 a.C.n.) scripta, doctore scientiae politicae apud Universitatem Takshashila et primo Imperii Maurya in India antiqua ministro, de propaganda prolixe tractat, ut puta quo modo propaganda pervulgetur, usibusque eius in bellis gerendis. Chandragupta Maurya (c. 340 - 293 a.C.n.), discipulus eius et Imperii Maurya conditor, his disciplinis in ascensu ad potestatem usus est.[6] Exemplum aliud propagandae antiquae est Cogad Gáedel re Gallaib (sc. "Bellum Hibernicorum cum alienis"), opus duodecimo saeculo ab Dál gCais illis eo consilio scriptum, ut quasi veri Hiberniae duces effingantur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.