Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Patrae (-arum, f., pl.) est tertia a maxima urbe Graeca (post Athenas et Thessalonicam) et regionalis Graeciae Occidentalis caput, quod in Peloponneso septentrionali circa 215 chiliometra ad occidentem ab Athenis situm est. Quod ostium sinus Corinthiaci, hodie sinus Patrensis dictus, adluit.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Anno 2006 Patrae una cum Salmantica caput culturale Europaeum fuerunt.
Patrae una e quatuor civitatibus Peloponnesiacis (cum Dyme, Pharis, Tritaiaque) fuit quae circa 280 a.C.n. Achaicam confoederationem condiderunt. Quae confoederatio aliis civitatibus adiectis secunda parte tertii saeculi a.C.n. et prima parte secundi saeculi a.C.n. maxime floruit et Lacedaemoniorum potentiae impedimento stetit. At Romanis dominantibus urbs paulatim emarcuit ː pauci incolae supererant cum Augustus anno 14 a.C.n. bellorum civilium veteranorum coloniam illo deduxit[1], cui nomen fuit Colonia Augusta Aroe Patrensis aut secundum alios Colonia Augusta Achaica Patrensis (litterae CAAP plerumque in nummis leguntur[2]). Milites decimae et duodecimae legionis ibi consederunt et urbem portumque renovarunt[3]. Tempore Romanorum praecipua dea apud Patrenses erat Artemis Laphria, illa eadem quae olim a Calydoniis venerata in eorum regem Oeneum aprum Calydonium immiserat quia cultum neglexerat. Illi Artemidi holocausto variorum animalium quotannis sacrificabant. Artemidem Triclariam cognomine quoque, cultu et sacrificiis honorabant, antiquitus humanis victimis placatam. Postremo Artemis Limnatis dicta, e Laconia oriunda, apud Patrenses in honore et ipsa erat. Praecipuus vero deus eorum erat Dionysus qui synoecismo trium priscorum vicorum in urbem Patras praefuisse dicebatur, quod ex ipsis ritibus manifestum fiebat[4].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.