Occulta vel scientiae occultae sunt "scientia rerum celatarum,"[1] usitate rerum paranormalium, contra "scientia rerum mensurabilium"[2] (plerumque scientia appellatarum. Vocabulum aliquando significare habetur scientiam "solum pro quibusdam hominibus" vel "quae celanda est," sed occultistis exercentibus tantum est studium realitatis spiritualis profundioris quae praeter rationem puram et scientias physicas extenditur.[3] Vocabula esoterica et arcana ad occulta describenda adhiberi possunt,[4][5] praeter eorum significationes ad supernaturalia non coniunctas.
Vocabulum occultus etiam describit varias magorumque mysticorum associationes vel ordines, eorum dogmata ususque ab eis doctos, et magnum corpus litterarum historicarum et recentiorum et philosophiae spiritualis ad hanc rem pertinentis.
Occultismus est studium usuum occultorum, inter quos alchemia, astrologia, divinatio, magia, perceptio extrasensoria, religio, spiritualismus. Interpretatio occultismi et eius notionum inveni potest in fidibus philosophiarum et religionum sicut Gnosticismus, Hermetismus, magia chai, neopaganismus, paganismus, Thelema, Theosophia, Wicca.[8] Lata definitio a Nicolao Goodrick-Clarke, rerum gestarum scriptore Britannico, praebetur:
Occultismus in religioso cogitandi modo conditur, cuius radices ad antiquitatem accedunt et qui describi possunt Occidentalis esoterici traditus. Inter eius partes principales sunt Gnosticismus, libri hermetici de alchemia et magia, neoplatonismus, et Kabala, quorum omnes in regione Mediterranei orientalis nonnulla saecula prima a.C.n. orti sunt.[9]
A saeculo quinto decimo ad saeculum septimum decimum, hae notiones, alioquin Esoterismus Occidentalis appellatae, quae post 1770 fere redintegratae sunt, ob novum mysteriae desiderium, medii aevi studium, et romanticum "rationalistico Illuminismo responsum."[10] Alchemia fuit res quotidiana inter physicos saeculi septimi decimi magni momenti, sicut Isaacus Newtonus[11] et Godefridus Guilielmus Leibnitius.[12] Eruditi Newtonum adeo accusaverunt quod opera occulta in scientiam naturalem introduceret cum gravitatem poneret vim quae per distantia vasta agere potest.[13] "Ante saeculum duodevicensimum, hae anxietates religiosae et philosophicae a ceteris opinionibus dissentientes bene definitae sunt occultae, quandoquidem in extrema acceptarum scientiae et sermonis formarum margine iacebant."[14] Quae autem ab antiquarianis et mysticis conservati sunt.
Goodrick-Clarke, investigationes hodiernae Redintegrationis Occultarum Scientiarum Germanicae (1890–1910) adhibens, novam thesin ponit de vi post occultismum cogens. Sub eius multas formas varias ut videtur iacet officium aequabile, "desiderium tenax ad accommodanda inventa hodiernae scientiae naturalis cum cosmotheoria quae homines ad gradum centralitatis et dignitatis in universo restituere possit."[15] Ex eo tempore, multi auctores conatus syncreticos vehementius dixerunt, variis disciplinis comparandis.[16]
Res occultae sunt proprietates quibus est nulla explanatio rationalis nota; medio aevo, exempli gratia, magnetismus qualitatem occultam habebatur.[17] Aequales Newtoniani severe reprehenderunt eius theoriam quod gravitas per actionem distantem efficeretur, quam meram rem occultam appellabant.[18]
Nexus interni
- Anthroposophia
- Ariosophia
- Alexander Crowley
- Christianitas esoterica
- Esotérismes
- Mysticismus
- Nazismus et occultismus
- Neotantra
- Michael Nostradamus
- Numen
- Scientia falsa
- Spiritualitas
- Supernaturale
- Rudolphus Steiner
- Gulielmus Butler Yeats
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.