Nicolaus Moga
From Wikipedia, the free encyclopedia
Nicolaus (Dacoromanice Nicolae) Moga (natus die 25 Octobris 1952 Constantiae) machinator rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis Socialis Democraticae est.
Res apud Vicidata repertae:

Institutio et munus
Moga anno 1977 Scholam polytechnicam Bucarestensem machinator absolvit. Deine in Ergasterio atomico in Axiopoli operam dedit. Annis 1991 - 1993 et 2003 - 2004 praefectus vicarius Constantiae circuli fuit. Annis 1996 - 2000 praeses societatis televisionis in Constantia fuit.
Cursus honorum
Moga anno 2008 primo senator electus est et ad hunc diem manet. Die 24 Iulii 2019 novus minister rerum internarum in consilio ministrorum Vioricae Dăncilă nominatus est[1]. Successor erat Carminis Dan, quae propter vim vigilum a magistratu se recedere coacta est. Sed iam die 30 Iulii ipse se recessit, postquam vigiles caedem puellae, quae eos ad auxilium vocavit, non impedire potuerunt aut voluerunt[2]. Pro tempore ei Michael Viorel Fifor successit.
Nexus externi
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaudem Moga spectant. |
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.