Anno 104 a.C.n. quaestor Ostiae annonae frumentariae praeerat. Ita prave rem gessit ut Marcus Aemilius Scaurus, senatus princeps, ei successor datus sit[2]. Quae ignominia fortasse causa fuit cur populari furori postea tantopere indulserit. Denarium eodem anno signavit[3]: caput deae Romae galeatum / Saturnus deus quadrigis vectus cum titulo L.SATVRN. Saturnus deus ad cognomen magistratus monetarii alludit: simul quia deus agricolarum erat plebeius videri poterat. Qui denarii hodieque plurimi reperiuntur: magnus numerus enim eo anno cusus est[4].
Anno 103 a.C.n. tribunus plebis fuit et societatem cum consule Gaio Mario iniit, leges nobilitati parum gratas vi ut perferrent, in primis legem agrariam quae agros in Africa Marii veteranis dividebat.
Anno 102 a.C.n. a censoreMetello Numidico malos ob mores notatus est[5], sed quia collega Metellus Caprarius (sobrinus erat Numidici) ei non consensit Saturninus e senatu pulsus non est[6]. Tamen haec origo magni odii inter duos viros fuit.
Anno 101 a.C.n. per vim occiso competitore Nonnio[7] in secundum tribunatum plebis perrupit, in quo tribunatu (100 a.C.n.) legem agrariam tulit quae veteranis Gai Mari tum consulis sextum agros in Gallia Cisalpina dividebat. Cum Optimates legi frustra obstitissent omnes senatores in verba legis iurare iussit ne postea quicquam ex illa abrogari vel mutari posset. Quintus Metellus Numidicus, optimatium dux et Marii inimicus iam a Iugurthino bello, illud iusiurandum aspernatus exsilio poenam dedit. Quam ob rem seditiones et rixae multae Romae fuerunt. Nihilominus Marii patrocinio fretus, Saturninus tribunus plebis tertium in annum proximum factus est.
Die 9 decembris (?[8]) Gaius Memmius consulatus petitor et rivalis Servilii Glauciae, Saturnini amici, qui et ipse contempta lege quae intervallum esse inter praeturam et consulatum esse iubebat, consulatum praetor petebat[9], ipso die comitiorum a fautoribus popularium palam occisus est. Postridie senatores indignantes senatusconsultum ultimum[10] et adversus Saturninum et adversus Glauciam, hostes publicos appellatos, edixerunt (videant consules ne quid respublica detrimenti capiat) et Gaius Marius consul sive invitus (nam per plures annos in re publica gerenda socii fuerant) et fraudem meditans ut salutem amicis praestaret sive quia et ipse audaciam Saturnini metuere coeperat, vim armatam eis adhibuit: in Capitolium profugos obsedit et fide salutis data[11] eos comprehendit. Cum in Forum descendissent ambo viri ab iratis senatoribus aliisque optimatium fautoribus lapidibus tegulisque iniectis necati sunt, sine iudicio. Una cum Saturnino periere illo die quaestor Saufeius, praetor Glaucia, Quintus Labienus (Titi Labieni patruus), Equitius, tribunus plebis qui sese filium Tiberii Gracchi esse falso gloriabatur[12], et multi alii. Quam ob caedem triginta sex post annos, anno 63 a.C.n., Gaius Rabirius, senator quidam qui caput Saturnini per convivia in ludibrium circumtulerat[13], perduellionis reus a Tito Labieno factus a Cicerone defensus est.
Huius caedis in culpa partim fuit quod tum Romani intra Urbem vigiles perpetuos et armatos non habebant, quibus tranquillitatem publicam praestare possent (nam exercitum intra pomoerium ducere mos non erat, immo paene nefas esse videbatur). Itaque edicto senatus consulto consul cives voluntarios armabat[14], qui voluntarii iam irati esse solebant atque adversarios trucidare cupiebant. Certe his eventis potentia Gai Marii in republica aliquanto minor facta est: nam popularium factionis dux partem plebis a se abalienavit.
Ernst Badian, "The Death of Saturninus. Studies in chronology and prosopography", Chiron 1984(14): 101-147.
J.-L. Ferrary, "Recherches sur la législation de Saturninus et de Glaucia" in MEFRA 1977(89): 619-660 Hic legere potes necnon ibidem 1979(91): 85-134 Hic legere potes
Ex Appiano (BC I.146) qui scribebat Equitium, filium suppositum Tiberii Gracchi, eo ipso die perisse quo tribunatum inibat. Compertum autem habemus tribunorum plebis potestatem die 10 decembris quotannis iniri. Tamen nonnulli eruditi errorem Appiani fuisse volunt quia in cap.73 libri De Viris illustribus legitur diem 'maximo aestu' fuisse ideoque Marium aquae ductus intercepisse ut qui in Capitolio obsidebantur ad citiorem deditionem cogerentur. Alia argumenta (non cogentia, ut videtur: nam multi contra dicunt) quoque Ernestus Badian (1984: 101-106, vide supra) adferebat cur hoc eventum maturius in anno 100 a.C.n. collocandum esse arbitretur.
Ita narrabat Cicero ad causam suam firmandam (Pro Rabirio 20): Fit senatus consultum ut C. Marius L. Valerius consules adhiberent tribunos pl. et praetores, quos eis videretur, operamque darent ut imperium populi Romani maiestasque conservaretur.
Pro Rabirio 20: [consules] arma capere et se sequi iubent. Parent omnes; ex aede Sancus armamentariisque publicis arma populo Romano C. Mario consule distribuente dantur.
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.