From Wikipedia, the free encyclopedia
Gaius Servilius Glaucia (mortuus 100 a.C.n.) fuit senator Romanus qui popularium factioni studebat. In rebus publicis gerendis societatem cum Gaio Mario consule et Appuleio Saturnino tribuno plebis fecerat. At, cum spreta lege praetor consulatum continuo peteret atque una cum Saturnino competitorem Gaium Memmium per satellites interfecisset, et ipse ab iratis inimicis senatus consulto ultimo armatis trucidatus est.
Familia
Nobili Serviliorum familia quamvis natus Glaucia popularium factionis et Gai Mari consulis patrocinio nitebatur ad magistratus sine intermissione continuandos et iura Reipublicae laedenda.
Die 9 decembris (?[5]) Gaius Memmius consulatus petitor et rivalis Servilii Glauciae qui et ipse contempta lege quae intervallum esse inter praeturam et consulatum esse iubebat, consulatum praetor petebat[6], ipso die comitiorum a fautoribus popularium palam occisus est. Postridie senatores indignantes senatusconsultum ultimum et adversus Saturninum et adversus Glauciam, hostes publicos appellatos, edixerunt (videant consules ne quid respublica detrimenti capiat) et Gaius Marius consul sive invitus (nam per plures annos in re publica gerenda socii fuerant) et fraudem meditans ut salutem amicis praestaret sive quia et ipse audaciam Saturnini et Glauciae metuere coeperat, vim armatam eis adhibuit : in Capitolium profugos obsedit et fide salutis data[7] eos comprehendit. Cum in Forum descendissent ambo viri ab iratis senatoribus aliisque optimatium fautoribus lapidibus tegulisque iniectis necati sunt[8], sine iudicio. Una cum Glaucia et Saturnino periere illo die quaestor Saufeius, Quintus Labienus (Titi Labieni patruus), Equitius, tribunus plebis qui sese filium Tiberii Gracchi esse falso gloriabatur, et multi alii. Quam ob caedem triginta sex post annos, anno 63 a.C.n., Gaius Rabirius, senator quidam qui caput Saturnini per convivia in ludibrium circumtulerat[9], perduellionis reus a Tito Labieno factus a Cicerone defensus est.
Huius caedis in culpa partim fuit quod tum Romani intra Urbem vigiles perpetuos et armatos non habebant, quibus tranquillitatem publicam praestare possent. Nam edicto senatus consulto consul cives voluntarios armabat[10], qui voluntarii cives iam irati esse solebant atque adversarios trucidare cupiebant. Certe his eventis potentia Gai Marii in republica aliquanto minor facta est : nam popularium factionis dux partem plebis a se abalienavit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.