Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ion (Graece Ἴων) est brevis dialogus Socraticus(en) a Platone philosopho Atheniensi anno incerto compositus (fortasse circa 390 a.C.n.). Inter primos dialogos poni solet[1] quamquam sunt qui eum ad annum aliquanto posteriorem referunt.[2]
Duae tantum sunt personae, Socrates et rhapsodus Ephesius Ion, Homericis poëmatibus devotus homo, qui de poësi et arte rhapsodica disputant. Socrates demonstrare cupit poëtas (et rhapsodos) non ex arte quadam aut scientia, sed mente captos et divinitus impulsos pulcherrima poëmata creare (aut interpretari).
Ut saepe fit apud Platonem, dialogus parvae comoediae simillimus est. Quae comoedia verba Socratis de poëtis[3] in Apologia illustrat tum cum narrat quomodo qui sibi et aliis docti videbantur adisset atque interrogasset et postquam eos nihil scientes reperisset eorum ignorantiam confunderet.
Non cum poeta tamen hic disputat Socrates sed cum rhapsodo, hoc est homine qui civitates Graecas percurrebat atque in magnis feriis poemata recitabat, plerumque Homerica. Ita Ion, civis Ephesius, ex Epidauro veniebat, ubi Aesculapiis certamen rhapsodorum nuper vicerat et tunc Athenis morabatur quia Magnis Panathenaïcis certaturus erat (nam Pisistratidae poemata Homerica illis feriis recitari iusserat). Ion ceteros poetas omnino negligebat ac Homero tantum deditus erat, adeo ut etiam exegetica Homerica sese excellere gloriaretur. De qua facultate sermo cum Socrate initur. Ion Ephesius ob hunc dialogum tantum notus est, nihil alibi de eo traditum est quod non mirari oportet quoniam rhapsodi plerumque parvi aestimabantur.[4]
Socrates Ioni forte occurrit atque ei salutem dicit. Artem eius laudat ob pulchra vestimenta quibus semper rhapsodi ornantur et familiarem usum magnorum poetarum quorum cogitationes bene interpretari debent. Tum Ion gloriatur quod omnium auditorum opinione optime de Homero disserat. Tum Socrates eum quaerit num de solo Homero an etiam de aliis poetis. At Ion respondet sese torpescere atque nescire quid dicat cum de aliis poetis agatur. E quo Socrates colligit non ex arte aut scientia quadam Ionem de Homero disserere. Nam in omnibus artibus idem homo qui meliora distinguere possit etiam de peioribus facile iudicare potest. Ion tamen ita res sese habere repetit atque Socratem rogat causamne huius rei patefacere possit.
Tum longiore imagine Socrates quid sibi de ea re videatur explicat: ut enim lapis Magneticus dictus anulos ferreos ad se attrahit atque simul eis vim suam transfert alios anulos similiter attrahendi ita ut nonnumquam longa catena talium anulorum congregetur, sic Musa poetarum et musicorum mentibus potitur atque eas divina vi commovet eis conferens illam vim divinam ceterarum animarum adliciendarum sive auditorum sive interpretum. Non enim compotes mentis poetae illa pulchra poemata componunt sed divinitus impulsi. Quod idem et rhapsodis et auditoribus evenit: res enim levis est poeta et alata et sacra[5].
Ion gaudet quidem quod unus ex illis anulis inter Musam et homines dicatur atque ita quodam modo sorte divina (θεία μοῖρα) fruatur sed in laudando Homero non sine arte (τέχνη) se loqui adfirmat. Ad quam partem poematum spectet ars sua interrogatus, "ad omnia" respondet. Tum Socrates Homericos versus citat qui ad aurigas, medicinam, piscatoriam pertinent et a Ione quaerit utrum auriga, medicus, piscator an rhapsodus de verbis Homeri melius iudicaturus sit. Qui cogitur fateri artifices, non rhapsodos. Quid igitur rhapsodis reliquum sit? A Socrate lacessitus postremo Ion respondet se optime scire quid ducibus dicendum aut faciendum sit atque omnino artis imperatoriae peritum esse. Ne hoc quidem modo Socraticas insidias evadere ei contingit qui dialectice ostendit quoniam artes rhapsodica et imperatoria eadem ars esse non possunt (negat enim eius conlocutor bonum imperatorem semper bonum rhapsodum esse) quae per imperatoriam artem novit Ion eadem non per rhapsodicam. Potuit quidem fieri casu ut simul et imperator bonus et rhapsodus bonus sit, sed quae rhapsodus efficit non imperatoria arte efficit et vice versa. Postremo conlocutorem in dilemma impellit: utrum divinus appellari velit, ut opinatur Socrates, an siquidem artem ostendere pollicitus deinde noluit iniustus homo videri. Nec mirum si Ion 'divinus' esse mavult.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.