From Wikipedia, the free encyclopedia
Panathenaïca vel Panathenaea (Graece Παναθήναια) fuerunt feriae antiquae quotannis inter dies 21 et 28 mensis Hecatombei (hodie mense Augusto) Athenis in honorem deae poliadis Athenae celebratae. Quinto quoque anno Maiora Panathenaïca fiebant ad quae ex omni Graecia coibant, inter quae minora Panathenaïca dicebantur. Praeter magnam pompam quae e Ceramico per agoram usque ad Acropolim novum peplum scaenis mythologicis pictum[1] deae portabat musica et athletica[2] certamina fiebant. Magnis Panathenaeis rhapsodi versus Homeri canebant[3].
Feriae institutae ad reges Erichthonium[4] aut Theseum[5] et synoecismum mythice referebantur. Erichthonius ex Attica terra natus et a dea Athena sublatus autochthoniam Atheniensium memorabat, Theseus e vicis Atticae populum Atheniensem crearat. Die 16 eiusdem mensis Hecatombei paucis diebus ante Panathenaïca Synoecia celebrabantur[6] quae unitatem populi tum factam commemorabant, quam eandem significationem et Panathenaicis tribuere licet. Pisistratus ferias magnificentiores fecit (ante sextum saeculum vestigia desunt nec quicquam compertum habemus) atque peregrinis hominibus aperuit. Usque ad quartum saeculum post Christum celebrata sunt, abhinc a Christianis vetita.
Quia gigantomachia in peplo Athenae donato pingebatur deorum et in primis Athenae victoria simul celebrabatur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.