Inguarus Theodori filius Stravinskij[1] (Russice Игорь Фёдорович Стравинский, tr.Igor' Fëdorovič Stravinskij; natus die 17 Iunii1882; die 6 Aprilis1971 mortuus) fuit compositor, syntonarius,? ac clavicenRussicus, a pluribus hominibus musicae peritis in civitatibus occidentalibus atque in sua patria potentissimus saeculi vicensimi compositor habitus.[2] Penitus cosmopolitus, a Time, libello nuntiorum hebdomadali, unus ex centum potentissimis sui saeculi hominibus nominatus est.[3] Praeter quam quod is pro suis compositionibus immortalitatem accepit, adsecutus est laudem clavilista et conductor, saepe in primis suorum operum exsecutionibus.
Annis 1940 exeuntibus ad rationes seriales accedere coepit, quibus rationibus duobus ultimis decenniis vitae utebatur ad opera breviora et maioris multiplicitatis rhythmicae, harmonicae, texturae componenda. Quae opera, praeter eorum contortiones, proprietates cum aliis eius operibus prioribus communicant: energia rhythmica, extensae notiones melodicae ex paucis cellulis duorum vel trium notarum constructae, et claritas formae, instrumentationis, auctoritatis.
Libros assidue protulit, paene semper cum adiutore aliquando non nominato confectos. In Chronicles of My Life ('Annales Vitae Meae', 1936) autobiographia, Alexi Roland-Manuel adiutore, dictum clarum fecit: "musica ipsius natura aliquid significare haudquamquam potest."[4][5] Cum Roland-Manuel et Petro Souvtchinskye Acroases Caroli Eliot Norton in Universitate Harvardiana scripsit, quas Francice annis 1939 et 1940 habuit annoque 1942 una in libro Poétique musicale ('Poetica Musica') protulit, Anglice anno 1947Poetics of Music converso.[6] Nonnulla colloquia in quibus Stravinskij cum Roberto Craft contulit, nomine Conversations with Igor Stravinsky prolata sunt.[7] Qui ambo in quinque voluminibus additis decennium sequens una elaboraverunt.
Russia
Natus Oranienbaum in oppido (Lomonosov anno 1948 renominato) in Russia die 17 Iunii1882, Stravinskij Petropoli altus est. Pueritia, in autobiographia commemorata, fuerat incommoda: "Numquam novi aliquem qui me vere amavit."[8]Theodorus Stravinskij, pater, bassus in Theatro Mariinskij Petropoli fuit,[9] et Stravinskij puerclavili et deinde theoriae musicae studere coepit, paucas compositiones perfeciens. Anno 1890, Stravinskij Pulchram Dormientem, ballationem Tchaikovskianam, in Theatro Mariinskij vidit, cuius orchestra eum maxime tenebat.[10] Quattuordecim annos natus Piano Concerto in G minor?Felicis Mendelssohn perfungi potuit. Proximo anno reductionem pro clavili unius ex quattrociniis Alexandri Glazunov confecit.[11] In Russia, Stravinskij etiam pantomimum ballationis Petrushka composuit.
Helvetia
Anno 1910 Stravinskij Lutetiam iter fecit ut primam L'Oiseau de feusaltationis scaenicae exsecutionem observaret. (Sua familia paulo post ad eum venit.) Paulo post in Helvetiam migravit, ubi vicum Clarens et Lausonium colebat.
Francia
Stravinskij Franciam anno 1920 migravit, ubi coniunctionem musicam et commercialem cum Pleyel, fabricatore clavilium Francico, instituit. Pleyel reapse pro procuratore fuit ut collector pecuniarum mechanicarum pro eius operibus.
Mortuus est Novi Eboraci die 6 Aprilis1971, aetatis suae 88, et corpus sepultum est Venetiis, in parte OrthodoxainsulaesepulcrorumSancti Michaelis, prope sepulcrum Sergii Djagilev. Creatura eius plurimum saeculi vicensimi amplecta erat, multis eius modis componendi non exclusis, atque ipse alios compositores vivus et mortuus movit. Ei est stella in Hollywood Walk of Fame apud 6340 Hollywood Boulevard, et anno 1987 (post mortem) Praemium Grammy pro "Lifetime Achievement" accepit.
Stravinskij appetitu ingenti artes, litteras, vitam ipsam explorandi motus est.
Vita Stravinskij in tres aetates ob modos componendi dividi potest:
Glazunov autem sollertias compositionis Stravinski iuvenis detrectavit, quam haud musicam appellavit (Dubal 2001:564).
Adorno, Theodor. 1973. Philosophy of Modern Music. Converterunt Anne G. Mitchell et Wesley V. Blomster. Novi Eboraci: Continuum. ISBN 0-8264-0138-4. Editio Theodisca: Philosophie der neuen Musik. Tübingen: J. C. B. Mohr, 1949.
Blitzstein, Marc. 1935. "The Phenomenon of Stravinsky." Musical Quarterly 21(3): 330–47. Itrum divulgatum anno 1991, Musical Quarterly 75(4):51–69.
Browne, Andrew J. 1930. "Aspects of Stravinsky's Work." Music & Letters 11(4): 360–66. JSTOR.
Cocteau, Jean. 1918. Le Coq et l'arlequin: notes de la musique. Lutetiae: Éditions de la Sirène. Iterum divulgatum anno 1979, cum prooemio a Georges Auric scripto. Lutetiae: Stock. ISBN 2-234-01081-0. Anglice: Cock and Harlequin: Notes Concerning Music, convertit Rollo H. Myers, Londinii: Egoist Press, 1921.
Cohen, Allen. 2004. Howard Hanson in Theory and Practice. Westport, Conn.: Praeger Publishers. ISBN 0-313-32135-3.
Copland, Aaron. 1952. Music and Imagination. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
Craft, Robert. 1993. Stravinsky: Glimpses of a Life. Novi Eboraci: St Martins Press.
Craft, Robert. 1997. Stravinsky: Chronicle of a Friendship. Vanderbilt University Press.
Craft, Robert et Patricia Schwark. 1983. A Stravinsky Scrapbook 1940-1971. Londinii: Thames and Hudson.
Cross, Jonathan. 1990. The Stravinsky Legacy. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-56365-9.
Dubal, David. 2001. The Essential Canon of Classical Music. Novi Eboraci: North Point Press.
Eksteins, Modris. 1989. Rites of Spring: The Great War and the Modern Era. Bostoniae: Houghton Mifflin Company. ISBN 0-395-49856-2. Iterum diviulgatum anno 1990: Novi Eboraci: Anchor Books. ISBN 0-385-41202-9; iterum 2000, Bostoniae: Mariner Books. ISBN 0-395-93758-2.
Greene, David Mason. 1985. Biographical Encyclopaedia of Composers. Novi Eboraci: Doubleday.
Holland, Bernard. 2001. "Stravinsky, a Rare Bird Amid the Palms: A Composer in California, at Ease if Not at Home." The New York Times, 11 Martii.
Joseph, Charles M. 2001. Stravinsky Inside Out. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-07537-5.
Joseph, Charles M. 2002. Stravinsky and Balanchine, A Journey of Invention. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-08712-8.
Kohl, Jerome. 1979–1980. "Exposition in Stravinsky's Orchestral Variations." Perspectives of New Music 18(1/2):391–405. doi:10.2307/832991. JSTOR.
Kundera, Milan. 1995. Testaments Betrayed: An Essay in Nine Parts. Convertit Linda Asher. Novi Eboraci: HarperCollins. ISBN 0-06-017145-6.
Kuster, Andrew T. 2005. Stravinsky's Topology. Dissertatio D.M.A., Universitas Coloratensis, Boulder D.M.A. Morrisville, N.C.: Lulu.com. ISBN 1-4116-6458-2.
Lambert, Constant. 1936. Music Ho! A Study of Music in Decline. Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons.
Lawson, Rex. 1986. "Stravinsky and the Pianola." In Confronting Stravinsky, ed. Pasler. Angelopoliti: University of California Press. ISBN 0-520-05403-2.
Page, Tim. 2006. "Classical Music: Great Composers, a Less-Than-Great Poser and an Operatic Impresario." Washington Post, 30 Iulii, BW13.
Robinson, Lisa. 2004. "Opera Double Bill Offers Insight into Stravinsky's Evolution." The Juilliard Journal Online 19(7).
Siegmeister, Elie, ed. 1943. The Music Lover's Handbook. Novi Eboraci: William Morrow and Company.
Sine nomine. 1940. Musical Count. Time Magazine, 11 Martii.
Slonimsky, Nicolas. 1953. Lexicon of Musical Invective: Critical Assaults on Composers Since Beethoven's Time. Novi Eboraci: Coleman-Ross. Editio altera: Novi Eboraci: Coleman-Ross, 1965; iterum divulgatum Washington Paperbacks WP-52, Seattle: University of Washington Press, 1969; iterum Seattle: University of Washington Press, 1974. ISBN 0-295-78579-9. Novi Eboraci: Norton, 2000. ISBN 0-393-32009-X.
Straus, Joseph N. 2001. Stravinsky's Late Music. Cambridge Studies in Music Theory and Analysis, 16. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-80220-2, ISBN 0-521-60288-2.
Stravinsky, Igor. 1947. Poetics of Music in the Form of Six Lessons. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. OCLC 155726113.
Stravinsky, Igor, et Robert Craft. 1959. Conversations with Igor Stravinsky. Garden City Novi Eboraci: Doubleday. OCLC 896750. Iterum divulgatum, Berkeleiae: University of California Press, 1980. ISBN 0-520-04040-6.
Stravinsky, Igor, et Robert Craft. 1960. Memories and Commentaries. Garden City Novi Eboraci: Doubleday. Iterum divulgatum 1981, Berkeley et Los Angeles: University of California Press. ISBN 0-520-04402-9. Iterum 2002, Londinii: Faber and Faber. ISBN 0-571-21242-5.
Stravinsky, Igor, et Robert Craft. 1962. Expositions and Developments. Londinii: Faber & Faber.
Strawinsky, Théodore, et Denise Strawinsky. 2004. Catherine and Igor Stravinsky: A Family Chronicle 1906–1940. Novi Eboraci: Schirmer Trade Books. Londinii: Schirmer Books. ISBN 0-8256-7290-2.
Taruskin, Richard. 1996. Stravinsky and the Russian Traditions: A Biography of the Works Through Mavra. Duo volumina. Berkeley: University of California Press. ISBN 0-520-07099-2.
White, Eric Walter. 1979. Stravinsky: The Composer and His Works. Editio altera. Berkeley et Los Angeles: University of California Press. ISBN 0-520-03983-1.