Russia Kioviensis

From Wikipedia, the free encyclopedia

Russia Kioviensis
Remove ads

Russia Kioviensis[1] seu Ruthenia Kioviensis, seu Rus Kioviensis (Ucrainice Київська Русь, tr. Kyjivs'ka Rus'; Albaruthenice Кіеўская Русь, tr. Kieuskaja Rus'; Russice Киевская Русь, tr. Kievskaja Rus) fuit civitas libera Ruthenica antiqua, in Europa Orientali sita, Kioviam caput habens (ab anno 882), a saeculo undevicesimo appellatur.

Thumb
Russiae Kioviensis saeculo undecimo.
Quick Facts
Remove ads

Civitas illa, una politica gentium Slavicorum orientalium (atque nonnullarum gentium Finno-Ugricarum et Balticarum) dictio circa Kioviam sub potestate ducum dynastiae Ruricidarum, a fine saeculi noni ad medium saeculi tredecimi exsistebat. Tempore potestatis suae maximae a Mari Baltico et fontibus Duinae fluvii in septentrione ad Pontum Euxinum in meridie, et a Tyra fontibusque Vistulae fluminis in occidente ad paeninsulam Tamanicam in oriente terras tenuit. Fine saeculi decimi, cum Vladimirus I Magnus dux Kioviensis erat, religionem Christianam ut propriam accepit. Gradatim, ad medium saeculi duodecimi, civitas Ruthenica antiqua in multos ducatus sui iuris dissoluta est. Kiovia tamen usque ad annos invasionis Mongolo-Tatarorum (12371240) principalis Rutheniae urbs aestimabatur, et ducatus Kioviensis inter collectivas ducum Ruthenicorum possessiones manebat.

Remove ads

Notae

Loading content...

Nexus interni

Loading content...

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads