Henricus (Heinrich) Krone (natus 1 Decembris 1895 in oppido Hessisch Oldendorf, mortuus 15 Augusti 1989 Bonnae) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae fuit.

Thumb
Henricus Krone anno 1964

Iuventus et munus

Pater opifex fuit, qui mox post Henricum natum mortuus est. Tamen Hildesiae gymnasium frequentabat atque 1914 testimonium maturitatis adeptus est. Eodem anno studium theologiae catholicae Monasterii coepit, sed anno 1917 miles conscriptus est. Bello finito, anno 1920 Kieliae, Goettingae Monasterii linguis recentioribus, Latinae oeconomiaeque studebat. Referendarius et deinde ad annum 1923 Kieliae magister adiutor fuit. Eodem anno doctor philologiae promotus est.

Familia

Henricus Krone maritus fuit atque quattuor liberos habuit.

Cursus honorum

Krone anno 1923 sodalis factionis Centri factus et anno 1925 legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Praesertim contra nazistas contendit. Itquae anno 1933 dimissus est et ab anno 1934 ad 1935 pro societate Caritate laboravit. Posthac mercenarius diurnus vitae sumptum aquirere coactus est. Ab anno 1939 iterum miles factus est. Post coniurationem 20 Iulii 1944 aliquamdiu in carcerem missus est. Post secundum bellum mundanum Krone cum aliis Berolini factionem CDU condidit. Anno 1949 legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et ab anno 1955 praeses legatorum CDU fuit. Iis annis consiliarius magna auctoritate apud cancellarium foederalem Conradum Adenauer 14 Decembris 1961 Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum in consilio ministrorum Adenauer nominatus est et hoc officio et Ludovico Erhard successore tenuit. 13 Iulii 1964 Administer Foederalis Rerum Consilii Foederativi nominatus est et ad diem 30 Novembris 1966 mansit, cum consilium ministrorum Erhard finitum est. Ad annum 1969 legatus Diaetae Foederalis fuit.

Opera

  • Diaria 1945 - 1961, Dusseldorpii 1996
  • Diaria 1961 - 1966, Dusseldorpii 2003

Nexus externi

Consilium ministrorum Adenauer V (13 Decembris 1962 - 11 Octobris 1963)
Consilium ministrorum Erhard I (17 Octobris 1963 - 26 Octobris 1965)
Consilium ministrorum Erhard II (26 Octobris 1965 - 30 Novembris 1966)

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.