From Wikipedia, the free encyclopedia
Georgius Părvanov (Bulgarice: Георги Първанов Georgi Părvanov, natus die 28 Iunii 1957), alumnus universitatis Serdicensis, est politicorum peritus Bulgariae.
Părvanov ab anno 2002 praeses rei publicae Bulgariae fuit. Hoc officium denuo in voto anni 2006 nactus est, postquam omnes factiones politicae contra eius adversarium Volen Siderov excepta ipsius propria factione coniuncti sunt. Tunc voto finito 75% participantium eum elegerunt et 25% Volen Siderov.[1] In utribusque votis in Bulgaria numerus hominum, qui interfuerunt, 50% omnium non attigit. Nonnulli habitantes tenentes duplicem civitatem in Turcia eum elegerunt, quoniam Siderov abrogationem duplicis civitatis exoptat. Die 22 Ianuarii 2012 Rosen Plevneliev eius successor magistratum iniit.
Basilius Kolarov 1946 • Minčo Nejčev 1947 • Georgius Damjanov 1950 • Demetrius Ganev 1958 • Georgius Trajkov 1964 • Theodorus Živkov 1971 • Petrus Mladenov 1989 • Stanislaus Todorov 1990 • Nicolaus Todorov 1990 • Želju Želev 1990 • Petrus Stojanov 1997 • Georgius Părvanov 2002 • Rosen Plevneliev 2012 • Rumen Radev 2017 | |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.