Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Nicolaus Theodori f. Todorov (Bulgarice Николай Тодоров Тодоров, natus die 6 Iunii 1921 in oppido Odesso, mortuus die 27 Augusti 2003 Serdicae) fuit rerum politicarum peritus Bulgaricus.
Post scholam finitam Todorov, qui in tempore Bello Orbis Terrarum II propter sententias antifascisticas incarceratus erat, primo ad annum 1947 medicinae, deinde ad annum 1951 historiae studium in Universitate Serdicensi absolvit. Deinde praesertim historicus operam dedit: Institutum Studiorum Balcanicorum condidit et annis 1964 - 1988 eius praeses fuit. Sed annis 1978 - 1983 etiam legatus Bulgariae Athenis fuit, ut antea (annis 1972 - 1976) et ad UNESCO legatus missus erat.
Anno 1990 - 1991, postquam dictatura Communistica abolita est, legatus ad parlamentum Bulgariae erat atque, quod etiam praeses parlamentum tum erat, diebus 17 Iulii ad usque 1 Augusti pro tempore Praeses Bulgariae.
Maritus erat atque tres liberos habuit, inter eas Maria Todorova, quae ut pater rebus gestis operam dat.
Basilius Kolarov 1946 • Minčo Nejčev 1947 • Georgius Damjanov 1950 • Demetrius Ganev 1958 • Georgius Trajkov 1964 • Theodorus Živkov 1971 • Petrus Mladenov 1989 • Stanislaus Todorov 1990 • Nicolaus Todorov 1990 • Želju Želev 1990 • Petrus Stojanov 1997 • Georgius Părvanov 2002 • Rosen Plevneliev 2012 • Rumen Radev 2017 | |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.