Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Petrus Tošev Mladenov (Bulgarice Петър Тошев Младенов, natus 22 Augusti 1936 in oppido Toshevtsi provinciae Bidini, mortuus Serdicae die 31 Maii 2000) fuit rerum politicarum peritus Bulgaricus.
Scholam militarem frequentabat, deinde in Universitate Serdicensi et ad annum 1963 Moscuae relationibus internationalibus studebat apud Institutum Coniunctionum Internationalium.
Paulo post sodalis Factionis Communisticae factus est, dux factionis in provincia Bidinensi et anno 1971 administer rerum exterarum nominatus est. Anno 1989, cum duces aliqui Factionis Communisticae rebus novis contra Theodorum Živkov studerent, inter eos et Mladenov fuit, qui die 17 Novembris 1989 successor Theodori Živkov praeses Bulgariae nominatus est. Die 3 Aprilis 1990 a parlamento praeses novae Rei Publicae Bulgariae electus est, sed iam die 6 Iulii eiusdem anni a magistratu se recedere coactus est propter crimina allata de vi contra populum adhibita in anno 1989. Tum e vita publica se recessit.
Mladenov uxorem duxit atque filiam unam genuit.
Basilius Kolarov 1946 • Minčo Nejčev 1947 • Georgius Damjanov 1950 • Demetrius Ganev 1958 • Georgius Trajkov 1964 • Theodorus Živkov 1971 • Petrus Mladenov 1989 • Stanislaus Todorov 1990 • Nicolaus Todorov 1990 • Želju Želev 1990 • Petrus Stojanov 1997 • Georgius Părvanov 2002 • Rosen Plevneliev 2012 • Rumen Radev 2017 | |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.