From Wikipedia, the free encyclopedia
Conon (Graece Κόνων) (natus ante annum 444 a.C.n. ut putatur Athenis; mortuus circa annum 390 a.C.n. in insula Cypro) fuit dux classis Atheniensis qui rebus publicis patriae suae adsiduam operam dedit. Anno 405 a.C.n. post cladem ad Aegos Potamum ab Atheniensibus acceptam octo navibus reliquis ad regem Salaminis Euagoram I confugit et in insula Cypro consedit ubi occasionem meliorem exspectabat[1]. Anno 394 a.C.n. a Persis adiutus magnam victoriam navalem de Lacedaemoniis ad Cnidum rettulit[2] qua eorum hegemoniam navalem post bellum Peloponnesiacum partam omnino labefecit. Paulo post longos muros inter urbem Atheniensium et Piraeum portum ductos, qui iussu victorum tempore triginta tyrannorum solo aequati erant, reficiendos curavit. Simul templum Aphroditae in Piraeo dedicavit quia illam deam Cnidii maxime venerabantur[3].
Tanta beneficia ut quodam modo rependerent Athenienses ipsius statuam et filii Timothei et Cyprorum regis Evagorae illius qui Phoenissas triremes ut Cononi traderet Artaxerxi II persuaserat[4] in Ceramico ad porticum regiam erexerunt. Samii quoque ad templum Herae et Erythraei in Foro[5] et Ephesii ad templum Artemidis statuam Cononis dedicarant[6] ː ita late eius victoria celebrata est.[7].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.