From Wikipedia, the free encyclopedia
Cnidus seu Cnidos (Graece: Κνίδος) fuit urbs Graeca antiqua Cariae cuius ruinae prope oppidum Tekir in Turcia visitantur. Saeculo septimo p.C.n. a classe Arabum destructa est.
Praecipua dea apud Cnidios erat Aphrodite cui plura templa dedicata erant ː vetustissimum Aphroditi Doritidi, alterum Aphroditi Acraeae, novissimum Aphroditae Euploiae (id est bonae navigationis), etiam simplicius ab extraneis Aphroditae Cnidiae dictae. In quo templo statua deae unum e celeberrimis Praxitelis sculptoris operibus erat, Venus Cnidia hodie dicta. In nummis quoque plerisque Cnidii caput deae exprimere solebant. Qua de causa Atheniensis navarchus Conon postquam magnam victoriam anno 394 a.C.n. apud Cnidum de Lacedaemoniis rettulit et ipse templum Aphroditi in Piraeo dedicavit.
Hodie Cnidus est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cnidum spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.