Opus non perfectum est et praeter finem nonnullae partes intra libros decidere aut numquam scribi potuerunt. Aristotele iam mortuo publicatum creditur ita ut nonnulli eruditi viri diversas partes atque etiam materiae ordinationem alius aliter secundum opinionem suam ad Theophrastum vel alios discipulos vel posteriorem editorem referre voluerint. Nam quaestiones aliquae bis tractantur non eodem modo et dispositio praenuntiata non semper impletur. Nec mirumː nam Politica inter esotericos libros ponenda sunt qui ad publicationem et profanos non statim destinantur sed intra scholam cum discipulis diu elaborantur atque quotienscumque magister novas lectiones de re facit emendantur atque continuantur. Quae causa fuisse videtur inaequalitatis quae lectores perturbat.
Non tantum ut praecessores opinionem suam de optima constitutione divulgat sed etiam veras respublicas recenset atque exempla ex eis ducit[1] quomodo illae constitutiones emendari atque durare possint (praesertim libris IV-VI). Nam seriem constitutionum ad quas multi auctores antiqui alludunt ipsum cum discipulis publicasse scimus. Itaque scientiarum politicarum et socialium longinquus praecursor quibusdam videtur. Nihilominus tempore quo sub eius oculis monarchiae Hellenisticae et magna imperia nascebantur, parvos fines civitatis Graecae tralaticiae non evadit quia illud genus civitatis ad bonum civem et beatam vitam creandam ei necessarium videtur.
Octo libri Politicorum nobis traditi sunt:
I. 'Hominem esse politicum animal'[2] et civitatem non minus quam familiam ab ipsa natura creatam[3]. Deinde de familia (hoc est in primis de domino et servo sed etiam de marito et uxore atque de patre et liberis) et oeconomia domestica necnon de usura theoretice disputat. Nam familiam primam partem civitatis esse existimat.
III. De cive et de populo (cap. I-V), de variis civitatum generibus (VI-IX), de politica potestate ( (IX-XIII), de typis monarchiae e quibus monarchiam absolutam (παμβασιλεία) tantummodo longius tractat (quia sola constitutio separata aestimanda est) ac postremo de legis necessitate. Cives sunt ii qui aliquo modo iudicandi deliberandique potestatis participes sunt[4]. A Socrate (vel Platone) dissentit cum negat eandem esse civilem virtutem atque hominis boni virtutemː nam boni civis virtus non absolute definitur sed alia in alia constitutione videtur et ex officio in civitate pendet[5]. Eadem esse potest tantum in eo qui in civitate ideali gubernat. Aristoteles omnis civitatis finem in utilitate publica et beata vita civium (τὸ εὖ ζῆν) ponit[6]. Civitates quae hunc finem adfectant rectas civitates (ὀρθαὶ πολιτείαι) appellat e quibus tria genera secundum numerum gubernantium distinguitː si unus gubernat monarchia, si pauci aristocratia, si plurimi vel omnes cives 'politia' hoc est respublica. Econtra si gubernantes non communem sed suam utilitatem respiciunt illa tria civitatum rectarum genera corrumpuntur et e monarchia fit tyrannis (dominatio unius[7]), ex aristocratia oligarchia (divitum dominatio, plutocratia), e republica democratia (pauperum dominatio)[8]ː quae sunt παρεκβεβηκυίαι πολιτείαι (civitates depravatae). Historice primis monarchiis Homericorum temporum successisse oligarchias, oligarchiis tyrannides, postremo tyrannidibus democratias credit.[9]
IV. Libro quarto Aristoteles non iam ad idealem sed ad veras constitutiones circum se vigentes respicere coepit (tum enim eius discipuli monographias per civitates parabant e quibus Atheniensium respublica sola nobis exstat). Quamquam multi in oligarchias et democratias eas dividunt ostendit plura genera esse cum democratiarum tum oligarchiarum prout alia pars civium in alia civitate praepollet. Secundum ethica principia quae alibi explicavit ex possibilibus constitutionibus optimas et maxime diuturnas stabilesque existimat eas ubi media classis dominatur (cives enim dividit in pauperes, divites, medios). Nam media civium pars extrema ad dissensiones provocantia cohibet reprimitque. Postremo de magistratibus et ceteris administrationis officiis disputat quae in unaquaque constitutione instituenda sint, a quibus et e quibus et utrum electione an sorte.
V. Mutatio constitutionis, res novae. Aristoteles causas enumerat cur respublicae omnis generis saepe perturbentur, corrumpantur atque nonnumquam pereant et in aliam formam mutentur (cap. I-IV). Deinde (V-XII) per constitutionis typum corruptionis frequentissimas causas necnon remedia quibus diuturniores atque stabiliores fieri possint recenset. In hoc libro monarchiis (tyrannidibus et regnis) maximam curam adhibet atque demonstrat tyrannidem ex omnibus minime stabilem esse. Postremo breviter Platonis opinionem in Politia de rebus novis refutat. Liber ex abrupto explicit sine conclusione.
VI. Quaestiones quas libro quinto de monarchiis tractavit nunc in hoc libro de democratiis (cap. I-V) et oligarchiis (cap.VI-VII) tractat, elementa oligarchica, quae ad genus censum peritiam spectant, a democraticis, quae ad libertatem aequalitatem iustitiam potius spectant, distinguens quamquam mixtas formas occurrere fatetur. Postremo de magistratibus qui et quot omnibus rebus publicis necessarii sibi videantur prout cives numerosi aut pauciores sint disserit.
VII. Ad optimam civitatem describendam redit quae cives beatos faciat. Quoniam autem summum bonum et beata vita tam hominum quam civitatum in actione bona cum virtute peracta consistit Aristoteles imperialismum reicit et civitates bellicam virtutem solam colentes vituperat (cap. I-III). Deinde de numero et qualitatibus civium, de finibus civitatis, de situ urbis et portus, de communibus conviviis (συσσίτια), de salubritate et oeconomia breviter tractat (IV-XII). Ultima pars (XIII-XVII) ad educationem civicam pertinet tam physicam quam moralemː postquam finem et principia commemoravit, de matrimonio, generatione et prima aetate disserit.
VIII. Ut libro septimo exeunte de educatione in optima civitate disputat. Primum pueros et adulescentes ab ipsa civitate instituendos esse adfirmat nec illam curam parentibus aut privatis hominibus relinquendam[10], quod illo tempore in plerisque civitatibus fieri solebat[11] (excepta Sparta et paucis aliis civitatibus). Etenim unitas civitatis ex unitate institutionis pendet. Deinde tralaticiam Graecorum educationem in gymnastica (cap. IV) et musica (cap. V-VII) consistentem defendit[12]. Dum corpora adhuc crescunt modicam exercitationem praecipit quae vires naturales non exhauriat[13]. Musicam non ut oblectamentum aut animi remissionem docendam esse existimat sed quia animam moveat atque moralem vim habeat[14]. Modus Dorius ad pueros instituendos maxime idoneus ei videtur[15]. Nec artem athleticam aut musicam ab adulescentibus ita exercenda esse ut Olympiis vel aliis certaminibus certare possent sed velut propaedeuticam ad civicam et beatam vitam libero viro idoneam. Explicit ex abrupto liber nec finem habet.
Aristotele mortuo Theophrastus eius politicas investigationes continuavit. Mutationes tum ab Antipatre et Demetrio Phalereo in constitutionem Atheniensem introductas ad Aristotelicas notiones referri possunt quoniam civitatem cum censu minimo 2000 drachmarum coniunxerunt. Ita pauperes e civitate eiciendo extremam democratiam recusabant et medias classes promovebant. Sed quod veteris civitatis exemplar iam obsolescebat (in foederibus ut foedere Achaico aliquamdiu supervixit) aliae sectae philosophicae (Epicurismus, stoicismus) responsa meliora ad vitam in magnis imperiis dabant. Aristotelis Politica in oblivionem incidisse videbantur. Fortasse liber sextus PolybiiHistoriarum de constitutione mixta apud Romanos aut cyclo (κύκλωσις) constitutionum sibi naturaliter succedentium ex Aristotele aliquid sumpsit et Cicero in De RepublicaPolitica saltem legisse videtur. Tum enim opera esoterica a Sylla ex Oriente secum vecta apud grammaticum Tyrannionem legenda erant. Paulo post Andronicus Rhodius magnam editionem dedit.
Tertio decimo saeculo Guilelmus de Moerbeka hoc Aristotelicum opus e codice hodie deperdito Latine vertit et inter 1270 et 1280 Thomas Aquinas[16] et Albertus Magnus commentarios ad Politica composuerunt.
W. L. Newman, The Politics of Aristotle with an introduction, two prefatory essays and notes critical and explanatory, Oxonii, 1887-1902. Quattuor volumina.
La politica. Aristotele; direzione di Lucio Bertelli e Mauro Moggi. Libri I-VI (quinque volumina). Romae: L'Erma di Bretschneider, 2011-2016 Recensio critica (libri V-VI)
Petrus de Alvernia , Questiones super I-VII libros Politicorum / a critical edition and study by Marco Toste, Leuven, 2022 Nonnullae paginae apud Guglum librotum
La «Politique» d'Aristote. Sept exposés et discussion, Genève, Fondation Hardt, 1964 Recensio critica
Politischer Aristotelismus: die Rezeption der aristotelischen Politik von der Antike bis zum 19. Jahrhundert / herausgegeben von Christoph Horn und Ada Neschke-Hentschke, Stuttgart, Metzler, 2008 Nonnullae paginae apud Guglum librorumRecensio critica
III.6.2-5 et 11. Cf ibidem 9.13ː τέλος μὲν οὖν πόλεως τὸ εὖ ζῆν, ... τοῦτο δ’ ἐστίν, ὡς φαμέν, τὸ ζῆν εὐδαιμόνως καὶ καλῶς. Cf Cicero, Respublica V.6 fragm. 8.1ː sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est.
Nam regia auctoritas eadem est atque patris erga liberos, tyranni potestas eadem atque domini erga servos, quod opportunum non est quoniam cives liberi homines sunt.
S. Thomæ Aquinatis doctoris angelici in libros politicorum Aristotelis expositio / cura et studio P. Fr. Raymundi M. Spiazzi,..., Romae, Marietti, 1951
Maistre Nicole Oresme, Le livre de Politiques d'Aristote. Published from the Text of the Avranches Manuscript 223. With a Critical Introduction and Notes by Albert Douglas Menut, Philadelphiae, 1970. Recensio critica