Bella Napoleonica[1] (1803–1815) fuerunt series maiorum orbis terrarum certaminum quae Imperium Francicum et eius socios, Napoleone I ductos, contra fluctuantes variarum civitatum Europaearum coniunctiones posuerunt. Quo tempore Francia in plurimum Europae continentalis dominabatur. Quae bella ex controversiis persistentibus ad res novas Francicas et bella revolutionaria Francica orta sunt, plerumque ex Bello Primae Coniunctionis (1792–1797) et Bello Secundae Coniunctionis (1798–1802). Bella Napoleonica in quinque certaminbus fuisse usitate dicuntur, quorum quodque ex distincta coniunctione Napoleoni adversante appellatur: bella Tertiae (1803–1806), Quartae (1806–1807), Quintae (1809), Sextae (1813–1814), et Septimae Coniunctionis (Bellum Centum Dierum saepe appellatum, 1815), cum Bello Paeninsulare (1807–1814) atque incursione Francica in Russiam (1812).

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.