Abellinum[1][2][3] (-i, n.; alia nomina[2]: Abellola, Abellula, Avellinum, Avellula, Avellana; Italiane: Avellino) est urbs Italiae et municipium circiter 55205 incolarum in egione Campania sita, et caput provinciae Abellinatis. Urbani Abellinates[4] vel Abellinenses[2][3] (Avellinenses[2]) appellantur.

Quick Facts
Wikidata Abellinum
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Abellinum: insigne
Civitas: Italia
Locus:
Numerus incolarum: 52 198
Zona horaria: UTC+1, UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Avellino

Gestio

Procuratio superior: Provincia Abellinas

Tabula aut despectus

Thumb
Abellinum: situs
Close
Thumb
Urbs vetus
Abellinum. Muro ducta Colonia. Lege Sempronia deducta. Iter populo non debetur. Ager ejus Veteranis est adsignatus.
Sextus Iulius Frontinus - De coloniis vel Liber coloniarum

Abellinum est magna urbs Hirpiniae, quae est regio historica satis clara Italiae meridianae, et urbs principialis hodiernae provinciae, quod spectat ad oeconomiam et offertum culturae.

Insigne

Geographia

Abellinum in Hirpinia situm est. In loco propinquo est Mons Virginis, ubi est templum Beatae Mariae Virginis. Vicini urbi sunt montes Picentines Appennini Campani. In urbe sunt flumina Rigatos, Sanctus Franciscus, et Fenestrellus, qui se omnes mittunt ad flumen Sabbatum. Vicini urbi sunt agri, qui ferunt corylos, claros per totam orbem (exemplum sunt nomina, quibus hispanici nominant corylos "Avellana") et vinum famosum, quod habuit praemium ob originem.

Incolae

Anno 2012 urbi Abellino sunt 56000 incolae, sed multa urbes, ut Tripaldum et Mercuianum, cum Abellino formant hodie fere unicam aream continue aedificatam; etiam sunt multae parvae urbes, quae conferunt ad formandam unicam magnam metropolim 194000 incolarum.

Historia (De rebus gestis)

Abellinum anno 265 a.C.n. a Romanis captum est. Nonnulla autem saecula post, Longobardi venerunt et Abellinates ad novum locum fugerunt, ubi hodie urbs Abellinum patet. Per multos annos, Abellinum fuit satis clara urbs Regni Siciliae. Anno 1806, factum est maxima urbs Principatus Ultra?. Postea, cum Italia unita esset, constitutum est maxima urbs provinciae Abellini. Anno 1980, magnus terraemotus multas urbes in hac regione delevit, sed Abellinum et urbes provinciae suae renasci potuerunt.

Clari cives

Nati

  • Caius Pontius

Mirabilia

Ecclesiae (Aedificia)

In Abellino multae ecclesiae sunt, clarissima inter eas est cathedralis anno 1132 aedificata. In nobili crypta eius inveniuntur picturae Angeli Michaelis Ricciardi.

Thumb
Interiora Cathedralis Abellini
Thumb
Interiora Cathedralis Abellini

Urbi est etiam delubrum Sanctae Mariae Gratiarum. Hoc aedificatum est anno 1580. Continet sunt parva, sed pulchra, altaria, dedicata Francisco Assisiensi, Antonio Patavino et aliis; die 2 Iulii festum huius ecclesiae celebratur cum magna pompa, cum lucernis et ludis et multis fidelibus et visitatoribus ex tota provincia. In propinquo "Monte Virginis" est aliud clarum fanum Sanctae Mariae, unum ex monumentis nationalibus Italiae, ad quod multi peregrini pereniunt. Per secundum bellum mundanum hic adfuit Sindon Taurinensis, quae prius et posterius in ecclesia Cathedrali Augustae Taurinorum conservari solebat.

Viae et alii loci

Viae

Via Victoris Emmanuelis II inter annos 2007 et 2009 mutata est; hodie constituita est e lapidibus saxis liquefactis et reservata pedestribus.

Thumb
Parcum Urbanus Santis Spiritus.

Parca

"Villa Comunalis" nominatur parcum satis magnum, creatum anno 1850, sed saepe mutatum per annos. Continet platanos, elma? et multas alias arbores. Maximum est Parcum Urbanum Sancti Spiritus. Hic sunt areae viridae, amphitheatrum, multi areae lusoria, cauponae et equitatio. Hoc parcum clausum est anno 2012, quia multa parci degradata erant, post annos duos solos?.

Palatia

Urbi magnus carcer est, aedificatus anno 1819 a Marinus Massaris, qui statuit magnam fossam? et pontem, ut efficeret carcerem securiorem. - "Domus Principis" constructum est anno 1591 a Camillo Carracciolo. Post multos annos palatium mutatum est in pinacothecam cum picturis multi articifium sicut Caravagius, Leonardius Vincius et Paulus Picasso. -"Fons Bellerophontis" erectus est in loco potii simplicis saeculo XVII a sculptore bergomate Cosimo Fanzago, Francesco Marino Carracciolo mandante. Aqua huc pervenit de Monte Partenio et exit de tribus oribus (inde fons appellata est etiam fons trium cannolarum ab incolis urbis). In fonte erant etiam statuae; clarissima erat, quae figurabat Bellerophontem occidetem Chimaeram, sed hae statuae latricinate sunt per terrae motum anni 1980.

Monumenta ac loci delectationis

  • Templum maximum Assumptionis et Sancti Modestinii
  • Ecclesia S. Mariae de Constantinopoli
  • Ecclesia Dominae Nostrae Gratiarum (vide supra)
  • Provinciale Museum Irpino
  • Museum Artis - MdAO

Ecclesia Catholica Romana

Abellinum sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Abellinensis[3] est.

Fractiones, vici et loci in municipio

Fractiones

Urbe sunt satis vici: Bellizzis Hirpinus (qui antea fuit municipium separatum), Piccarellis, Valle-Ponticelli, Pianodardine.

Municipia finitima

Nexus interni

Nexus externi

  • Situs publicus (Italiane)
Vicimedia Communia plura habent quae ad Abellinum spectant.

Pinacotheca

Capita provinciarum metropoleonque Italiae

Abellinum Aesernia Agrigentum Alexandria Statiellorum Ancona Andria Aquila Ariminum Aristianis Arretium Asculum Picenum Aternum Augusta Taurinorum Baretium Barium Barolum Bauzanum Bellunum Beneventum Bergomum Bononia Brixia Brundisium Bugella Caesena Campus Bassus Caralis Carbonia Carraria Caserta Catacium Catana Comum Consentia Cremona Croton Cuneum Drepanum Ecclesiae Ferraria Firmum Picenum Florentia Forum Livii Fovea Frusino Genua Goritia Grossetum Hasta Pompeia Henna Imperia Interamna Nahars Interamna Praetutia Labro Lanusei Latina Laus Nova Leucum Luca Lupiae Macerata Mantua Massa Mathera Mediolanum Messana Modicia Mutina Neapolis Nissa Novaria Nugor Olbia Panormus Papia Parma Patavium Perusia Pisae Pisaurum Pistorium Placentia Portus Ilii Portus Naonis Potentia Pratum Ragusia Ravenna Reate Regium Regium Lepidi Rodigium Roma Salernum Sassaris Savo Sena Iulia Spedia Sullurium Sundrium Syracusae Tarentum Tarvisium Teate Templum Tergeste Tridentum Turenum Urbinum Utinum Venetiae Verbania Vercellae Verona Vibo Valentia Vicetia Villaxidrum Viterbium

Notae

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.