Areopagus
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Areopagus (Graece Ἄρειος Πάγος 'saxum Aris') est magnum saxum ad boreoccidentem Acropolis Athenarum Graeciae in altum prominens. Quod temporibus classicis pro tribunali ad deliberatum homicidium iudicandum fuit.[1] Ares deus, ut fabula a maioribus posteris tradita affirmat, hic a deis iudicatus est ob Halirrhothium filium Posidonis necatum[2], quod commune mythi aetiologici exemplum ab investigatoribus gentiliciorum morum aestimatur. Ibidem Orestes et Eumenides Athena praesidente ab optimis Atheniensium civibus in arce ab Amazonibus olim munita diiudicati esse narrabantur, quae Areopagi tribunalis creatio mythica fuit[3]. Ita narrabat Aeschylus, Euripides[4] vero et Demosthenes[5] duodecim deos Olympios iudices in hac eadem lite fuisse adfirmabant.
Initio Areopagiticum consilium (ἡ τῶν Aρεoπαγιτῶv βουλὴ vel ἡ βουλὴ ἡ ἐξ Ἀρείου Πάγου ut a quingentivirum bule distinguatur[6]) summum in republica Atheniensium consilium fuitː plurima enim et maxima in rerum administratione regebat atque simul summum ei iudicium erat. In primis leges custodiebat (διατηρεῖν τοὺς νόμους, φύλαξ τῶν νόμων, τῆς πολιτείας φυλακή) et magistratus cavebat ne peccarent (διετήρει τὰς ἀρχὰς) et mores castigabat[7]. Sexto saeculo potentia illius consilii imminuta est sed post bella Persica iterum viguit[8]. Perenne enim erat eorum munus, cum ceteri magistratus atque quingentorum consilium annua officia gererent. Aristocratiam quandam, senatui Romano similiorem, instituisse videbantur quia consilium ex archontibus emeritis constabat. Ergo democraticarum partium duces Ephialtes et Pericles adversus Areopagitas egerunt et lex anno 462 lata nihil nisi religiosa et iudiciaria munera eis reliquit[9]. Non omnes causas iudicare poterant sed tantum quae ad venenum, incendium, homicidium voluntarium spectabant[10]. Item de sacrilegii accusationibus ad olivas sacras pertinentibus[11] cognoscebant. Trigintaviri maiorum rempublicam restituere cupientes paulisper eis aliquantulam potentiam reddiderunt[12]. Democratia vero restituta in pristinum statum redacti sunt. Medio quarto saeculo Isocrates orationem Areopagiticus inscriptam adhuc scribebat qua populo suadebat ut antiquuum splendorem Areopagitico consilio redderet, nimiae democratiae cohibendae causa.
Quarto saeculo a.C.n. quaesitorum collegii munere nonnumquam fungebanturː nam sive sponte sua (cun unus ex areopagitis aliquid deliquerat) sive iussu populi de magnis causis cognoscere poterant antequam ii quos quaesita re designassent rei apud iudicia popularia fierent. Ita in Harpalica causa anno 324 a.C.n. hortante Demosthene populus quaesitionem corruptorum oratorum areopago mandavit qui post sex menses nominum catalogum publicavit (in quo ipse Demosthenes inerat)[13]. Etenim quarto saeculo exeunte Areopagus inter omnia iudicia Atheniensium auctoritate adhuc maxima fruebatur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.