Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Alexander de Humboldt[1] (natus Friedrich Wilhelm Heinrich Alexander von Humboldt Berolini die 14 Septembris 1769; ibidem mortuus die 6 Maii 1859) fuit Germanicus naturalista, zoologus, botanista, explorator, conditorque novae geographiae, qui etiam socius Academiae Scientiarum Francicae fuit. Minor erat frater natu Gulielmi de Humboldt, illius ministri Borussici, philosophi, et glottologi.
Alexander de Humboldt Francofurti ad Oderam et Gottingae studiosus fuit; altera in universitate introductus est in scientias naturales a magistris Ioanne Friderico Blumenbach, Georgio Christophoro Lichtenberg, et Henrico Friderico Link. Postea academiam montanam Fribergae frequentavit; anno 1792, magister montium superior creatus est Baruthi, a quo munere tamen sese quinque annos post retraxit. Itaque facultas data est, ut se omnino scientiis naturalibus dedicaret.
Excursionibus variis scientificis perfectis et fama valde aucta, Lutetiam petivit, ut Nicolaum Baudin ad terras peregrinas comitaretur.
Consilio ad irritum ducto cum amico Amato Bonpland Hispaniam iit, ubi gratiam benignam coram aula regia invenit. Ei permissum est omnia territoria coronae Hispanicae in America sita visitare, naturae indagandae causa. Anno 1799, a Gallaecia profecti naves appulerunt ad oras Venetiolae (apud Cumaná) quam terram transiebant quoquoversus. Venerunt ad plagas vix habitatas et fluminis Orinoci fluxum indagarunt. Eodem modo Novam Granatam, Quitum, et Peruviam indagabant, in Andibus fuerunt, et Montis Cimboraci iugum ascenderunt. Denique Limam ad Oceanum Pacificum venerunt.
Hinc mense Ianuario 1803 contenderunt Acapulcum, unde Mexicum peragrarunt. Unum annum post Vera Cruce Havanam viderunt, postea Philadelphiam. Mense Augusto 1804, Burdigalae iterum continentem antiquam intraverunt.
Annis sequentibus, Humboldt Berolini et Lutetiae erat. Annis autem inter 1808 et 1827 solummodo in Franciae capite versabatur; interdum autem regis Borussici comes esse debebat. In Francia, ,magnum opus cum itinerum descriptione conficiebat, cuius sex partes in viginti novem voluminibus prolatae sunt; omnia delineationibus multis affabre ornata sunt. Ibi inveniuntur informationes de terrarum novarum historia, politica, astronomia, mineralogia, botanica.
Anno 1829, Nicolao imperatore Russiae instigante, magnum iter alterum incohatum est, comitantibus Gustavo Rose et Christiano Godofredo Ehrenberg, trans Russiam Asiaticam usque ad limites Sericas. Ad instar explorationum Americanarum et in Asia cuncta necessaria scientifica sollerter peragebantur; praesertim et de metallis experimenta facta sunt. Tum ibi fodinae adamantis multae inventae sunt. Humboldt autem de his omnibus opus Asie centrale scripsit (Lutetiae 1843, tribus in tomis).
In Germaniam reversus, legationes interdum comitabatur, Berolini laborans. Kosmos protulit, opus novissimum.
Res a Humboldt detectae et nobis donatae stupefaciunt et quoad multitudinem et quoad varietatem. Eius animus acer facile uniones inter diversas sectiones scientificas ligare potuit. Indagabat Humboldt in geographicis, terrarum mensura, statisticis, ethnographicis, botanicis, zoologicis, mineralogicis, astronomicis, meteorologicis. Monumenta et linguas antiquas (e.g. in Mexico) nota fecit. In botanica arte vel scientiam antea ignotam creavit nuncupatim geographiam plantarum, de qua omnia relegi possunt in opere De distributione geographica plantarum. Vias novas aperuit in scientiis et res sobras naturales volubiliter et lingua sat poetica descripsit. Imagines totius orbis terrarum mundum multis hominibus ignotum magis familiarem fecit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.