From Wikipedia, the free encyclopedia
Lucius Septimius Severus, imperatorum Romanorum ille primus gentis Septimiae, die 11 Aprilis 145[1] Lepce Magna natus est. E familia equitum Romanorum ortus[2] (cuius originem ulteriorem nescimus) fuit filius P. Septimii Getae et Fulviae Piae, frater autem minor natu P. Septimii Getae qui consul fuit anno 203.
L. Septimius Severus anno 172 quaestor in Sardinia fuit, anno 173-174 legatus provinciae Africae, 174 tribunus plebis, 178 praetor, 182-183 legatus legionis IV Scythicae in Syria, circa annum 186 consul,[3] 186-189 legatus Augusti pro praetore Galliae Lugdunensis. Anno 187 Septimius Severus Iuliam Domnam in matrimonium duxit, anno sequente Caracalla natus est, anno 189 Geta frater eius. Anno 190 consul suffectus erat. Anno 191 Commodus legionum imperium Severo in Pannonia superiore dedit.[4] Post Pertinacis caedem in 193, hae legiones eum Carnunto imperatorem esse proclamaverunt. Postea ad Italiam progressus est insidiendi causa Romam sine praesidio. Dum Pescennius Niger proclamatus est a legionibus Syriacis, in Britannia Clodius Albinus imperator se proclamavit; cui Severus pro tempore titulum "Caesaris" obtulit. Anno 194 Pescennium apud Issum debellavit,[5] anno 197 Albinum apud Lugdunum;[6] ita imperii unitatem restituit.
Cum dux esset, in bello adversus Parthos vicit. Propter has victorias, pars Mesopotamiae septentrionalis denuo in imperium Romanorum inivit. Milites sui Ctesiphontis urbem diripuerunt et cives, qui vivi superfuerunt, velut servi venditi sunt.
Rerum gestarum scriptor Cassius Dio, qui ipse ominibus valde credidit et de eis rebus scripserat,[7] Severum asseverat multa de vita sua et de re publica a somniis et stellarum coniunctionibus diiudicare.[8]
In postremis annis, Septimius Severus contra barbaros, quod oppugnationibus eorum imperii unitas periclitabatur, pugnavit. Maximum periculum in Britannia erat. Ideo Hadriani vallum renovatus est. Septimius Severus 4 Februarii 211 mortuus est Eboraci. Post mortem suam, Divus factus est a Senatu. Hereditatem eius filiis Getae Caracallaeque dedit. Paulo post Geta necatus est a fratre suo.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.