From Wikipedia, the free encyclopedia
Romeo and Juliet (quae nomina Latine versa sunt "Romeus" et "Iulietta" necnon aliter) est praeclara tragoedia et historia amoris Gulielmi Shakesperii. Scripta est inter annos fere 1591 et 1595, edita in quarto anno 1597 et rursus, locis multis aucta et emendata, 1599 (quae editio saepius reimpressa est). In editione in folio (titulo Mr. William Shakespeares Comedies, Histories & Tragedies) anno 1623 complexa est. Fons principalis a quo Shakesperius hanc fabulam dempsit fuit carmen narrativum ab Arthuro Brooke titulo The Tragicall Historye of Romeus and Iuliet anno 1562 divulgatum; id vicissim e fabula Italiana Matthaei Bandello conversum est.
Praetenditur Romeum Veronensem e familia Montague virginem Rosalinam amare, quae castitati devota amorem reicit. Ab amico Benvolio suasus in epulum familiae Capulet (Montague inimicae) figurá dissimulatá intrat. Ibi Iulietta filia hospitis et Romeus inter se amare coeperunt. Iulietta autem iussu patris Paridi sponsa est. A fratre Laurentio Romeus et Iulietta clam in matrimonium coniunguntur. Eodem die in rixis familiarum, Benvolio a Tybalt interfecto, hunc Romeus gladio percutit. Qui mox in cubiculo Iulietta, adiuvante nutrice, introducitur; sed mane ob homicidium in exsilio in urbem Mantuam effugere cogitur.
Ad matrimonium Paridis evitandum, Iulietta in somno artificoso cadit, pharmacis consilio fratris Laurentii sumptis. Ab omnibus autem mortuam esse censetur, et eius corpus in sepulcro deponitur. Romeus et Paris, nuntiis de Iuliettae morte receptis, in sepulcrum eodem tempore redeunt. Ibi Paris a Romeo necatur; hic autem, Iulietta in sepulcro visa, sibi veneno mortem infert. Iulietta e somno suscitata, Romeum mortuum videt; gladium eius rapens, seipsam interficit. Patres familiarum Montague et Capulet de hac historia certi fiunt amicitiamque inter se futuram promittunt.
Escalus princeps Veronensis • Paris comes iuvenis, Escali cognatus • Montague, Capulet, patresfamiliarum Veronenses antagonistae • Senex, Capulet cognatus • Romeus, Montague filius • Mercutio, Escali cognatus, Romei amicus • Benvolio, Montague nepos e fratre, Romei amicus • Tybalt, dominae Capulet nepos • Fratres Laurentius et Ioannes, Franciscani • Balthasar, Romei famulus • Sampson, Gregory, Anthony et Potpan, Capulet famuli • Peter, nutricis famulus • Abraham, Montague famulus | |
A Midsummer Night's Dream · All's Well That Ends Well · Antony and Cleopatra · As You Like It · Coriolanus · Cymbeline · Hamlet · Henry IV part I · Henry IV part II · Henry V · Henry VI part I · Henry VI part II · Henry VI part III · Henry VIII · Julius Caesar · King John · King Lear · Love's Labour's Lost · Macbeth · Measure for Measure · Much Ado About Nothing · Othello · Pericles Prince of Tyre · Richard II · Richard III · Romeo and Juliet · The Comedy of Errors · The Merchant of Venice · The Merry Wives of Windsor · The Taming of the Shrew · The Tempest · The Two Gentlemen of Verona · The Winter's Tale · Timon of Athens · Titus Andronicus · Troilus and Cressida · Twelfth Night Capsae cognatae: Scriptores scaenici Renascentiae Anglici | |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.