From Wikipedia, the free encyclopedia
Quarcum mirum,? vel quarcum s,[1] omnium quarcorum est tertium e levissimo, quasi particula elementaris, et magna materiei pars. Quarca mira in particulis subatomicis hadrona appellatis inveniuntur. Inter hadrona quae quarca mira continent sunt kaona (Formula:SubatomicParticle)?, mesona D mira (Formula:SubatomicParticle)?, baryona sigma (Formula:SubatomicParticle)?, aliisque particulis miris.
Quarcum mirum, cum quarco lepore, est pars secundae materiei aetatis, atque onus electricum −1/3 e? et massam nudam 95+9
−3 MeV/c2.? habet.[2]
Quarcum mirum, sicut omnia quarca, est fermion elementare cui est versus 1/2,? et quod omnes quattuor vires fundamentales[3] patitur, quae sunt gravitatio, electromagnetismus, vires debiles, et vires fortes. Antiparticula quarci miri est antiquarcum mirum,[4] quod ab eo differt solum quod nonnullae ex eius proprietatibus, sicut onus electricum, magnitudinem aequam sed signum oppositum exhibent.
Prima particula mira (kaon, particula quae quarcum mirum continet) anno 1947 inventa est, sed exsistentia quarci miri ipsius (et exsistentia quarcorum sursum et deorsum) anno 1964 a Murray Gell-Mann et Georgio Zweig assumpta est ad positam hadronum taxinomiam per Octuplam Viam explicandam.[5] Prima quarcorum indicia certa anno 1968 observata sunt per experimenta apud Sedem Acceleratoris Linearis Stanfordiensem. Quae experimenta exsistentiam confirmaverunt quarcorum sursum et deorsum, et ad ultimum exsistentiam quarcorum mirorum, quia ad Octuplam Viam explicandam necessaria sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.