From Wikipedia, the free encyclopedia
Quarcum[1] vel quarcium[2] (Anglice quark) est particula elementaris fermionica, e qua omnis materia nuclearis fieri putatur. Quarca a Theoria Canonica particularum describuntur. Sunt sex quarcorum genera, vel sapores, quibus nomina quasi poetica data sunt. Nomina Anglica plerumque adhibentur.
Theoria quarcorum a physico Murray Gell-Mann proposita est, qui ob hoc inventum praemio Nobeliano physicae anno 1969 laureatus est.
Nomen particulae in mythistoria Finnegans Wake Iacobi Joyce ortum est.[3]
Omnia quarca sunt fermiona turbine 1/2, sed quarca inter se differunt tantum in massa quantum in eorum oneribus electricis. Quarca onus electricum modo tenent quod onus elementare electronis fractioni correspondet: aut aut .
Quarca in tribus generibus consistere putantur. In genere quarcum cum onus +2/3 est et alterum onus −1/3 habet. Quarca omni interactioni intersunt. Interactiones valentes colorem quarci mutare possunt, sed interactiones infirmae hunc non mutant. Interactiones infirmae aromata quarci mutare possunt.
Unum quarcum avolare non potest, nam interactio valens additum quarcum creat. Haec proprietas arsus et coersus appellatur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.