Vis debilis

From Wikipedia, the free encyclopedia

Vis debilis

Vis debilis vel interactio debilis[1][2] quaedam vis appellari potest qua fermiones inter se commutantur. Bosones W et Z talem vim mediant. Cum hi mediatores massa quieta(en) non careant, campus virium debilium constrictior est quam virium electromagneticarum, cuius mediator, photon, massa quieta omnino caret. Vis debilis inter particulas subatomicas est causa radioactivitatis materiei. Vis debilis et fissioni nucleari et fusioni nucleari interest.

Thumb
Relatio inter massam et onus electricum quarcorum. Quarca in figura sunt u (sursum), d (deorsum), s (mirum), c (lepor), b (fundus), t (apex). Interactio debilis unum quarcum in aliud mutare potest.

Vis debilis, una cum vi gravitatis, vi forti, et vi electromagnetica, inter naturae quattuor interactiones fundamentales(en)[2] numeratur. Haec vis appellatur debilis quia sub condicionibus ordinariis debilior quam vis fortis et vis electromagnetica patescit; sub autem regimine altae energiae omnes hae vires eandem magnitudinem ostendunt.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.