Mutatio accelerationis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Mutatio accelerationis[1] in physica est vector qui mutationem vectoris accelerationis (accuratius, derivativum accelerationis per tempus, seu derivativum tertium vectoris loci per tempus) indicat. Haec est igitur functio temporalis, et exprimi potest vel magnitudine et plaga vel tribus functionibus numerorum realium per tempus, quae axibus x, y, et z respondent. Percelerationis symbolum vulgatissimum est j et eius unitates sunt m/s3 (Systemate Internationali Unitatum) vel gravitates normales per secundum temporis divisae (g0/s). Linguis modernis nomina habet magnopere varia; exempli gratia Anglice dicitur jerk et jolt (quibus vocabulis fere "quassus" vel "impetus" dicitur), Italice strappo (i.e. "distractio", "discerptio"), Francogallice à-coup (simile adverbio Latino "subito"), Hispanice sobreaceleración ("peracceleratio"), Theodisce Ruck ("quassus"), et cetera.
Cum vi permultae quantitates legibus physicis alligatae sint, nulla lex percelerationem vi alligat. Animalium tamen refert, cum viribus musculorum adaptandis situs corporis regere difficilius sit, et machinarum, cum vibrationes perceleratione gignantur.