Benitus Hamilcar Andreas Mussolini,[1] cognominatus Dux tantum (Italice Benito Amilcare Andrea Mussolini dictus il Duce; 29 Iulii 1883 – 28 Aprilis 1945), ab anno 1922 usque ad mortem fuit dictator Italicus et dux factionis fascistae.
Obitus: 28 Aprilis 1945; Giulino
Patria: Res Publica Socialis Italica, Regnum Italiae
Nomen nativum: Benito Amilcare Andrea Mussolini
Familia
Coniunx: Rachel Mussolini, Ida Dalser
Proles: Bruno Mussolini, Edda Ciano, Vittorio Mussolini, Anna Maria Mussolini, Romanus Mussolini, Benito Albino Dalser
Memoria
Insignia heraldica
Vita
Benitus Mussolini natus est Duobus Viis in municipio Praesidii Domini Appi apud Forum Livii die 29 Iulii 1883, filius magistrae Rosae Maltoni et fabri Alexandri, qui ad honorem Beniti Juárez politicorum periti Mexicani nomen Benito ei imposuit.
Mussolini, iuvenis magistri et postea diurnarii munere functus, ante primum bellum mundanum fuit politicus socialisticus diario L'Avanti praepositus, sed anno 1915 a factione socialistica discessit quia, dum haec factio pacem, Mussolini bellum contra Germaniam et Imperium Austro-Hungaricum parabat.
Post bellum, Mediolani die 23 Martii 1919 Fasci di combattimento ('fasces certaminis') novam factionem condidit, cui die 7 Novembris 1921 novum nomen Factionem Nationalem Fascisticam imposuit.
Postquam fascistae Romam die 28 Octobris 1922 gloriose processerunt, Mussolini a Victorio Emanuele III rege perterrito praeses consilii ministrorum creatus est. Tribus annis insequentibus (1923–1925), se gradatim dictatorem Italiae faciebat, multosque adversarios (sicut Petrum Nenni, Alexandrum Pertini, Iosephum Saragat) in exsilium ire coegit, denique nomen suum etiam sceleribus contaminavit, nam cum alii tum Iacobus Matteotti, Ioannes Minzoni (presbyter), Petrus Gobetti, Ioannes Amendola a fascistis necati sunt.
Die 11 Februarii 1929, Mussolini magnum exitum habuit, cum subscriptae sunt a cardinale Secretario Status Petro Gasparri et ab eo concordantiae inter Civitatem Vaticanam et Italiam (Lateranensia pacta). Anno 1935, exercitus Italianus iussu Mussolini Aethiopiam agressus est. Quod idcirco a Societate Civitatum vituperatus est, mense Iulio 1936 motum generalis Francisci Franco contra Rem Publicam Hispanicam adiuvit. Die 1 Novembris eiusdem anni Mediolani Mussolini orationem habens primo tempore de Axe Berolino–Romano dixit, de foedere binarum dictaturarum, quamquam iam anno proximo Strixiae cum Britanniarum Regno atque Francia foedus contra Hitlerum constituerat.
Anno 1938, Mussolini Adolfi Hitler exemplum consequens, vexationes legesque infames contra Iudaeos decrevit, quamquam multos annos inter amantes suas fuerat Margarita Sarfatti, diurnaria scriptrixque Iudaica.
Post Adolfi Hitleri victorias contra Poloniam, Norvegiam, Daniam, Nederlandiam, Belgicam, et Luxemburgum, Mussolini die 10 Iunii 1940, gloriae cupiditate adductus, bellum Franciae et Imperio Britannico indixit.
Die 25 Iulii 1943, postquam Civitates Foederatae exercitum in litore Siculo exposuerant et hanc insulam celeriter ceperant, Fascismi Magnum Consilium Beniti Mussolini imperium abrogavit. Die 8 Septembris, Italia indutias ab alligatis civitatibus impetravit, sed iam die 12 Septembris 1943 a Germanis ut dux Rei Publicae Socialis Italicae restitutus est.
Post cladem Germanicorum et Italicorum militum, etiam in Italia septemtrionali die 25 Aprilis 1945 Mussolini cum amante Clara Petacci fugam e Mediolano in Vallem Telinam conatus est, sed iam die 28 Aprilis veste militis Germanici abditus in vico Giulini apud Larium Lacum manibus militum qui contra potestatem suam et pro libertate pugnabant comprehensus est et insequenti die supplicio affectus est.
Postea cadavera Mussolini, Clarae, aliorumque factionis fascisticae ducum in foro Laureto Mediolani suspensa sunt.
Familia
Benitus Mussolini Rachelem Guidi die 17 Decembris 1915 in matrimonium duxit, quamquam iam a mense Ianuario 1910 cum ea more uxorio vixerat. Quinque fuerunt filii Rachelis et Beniti:
- Edda (1 Septembris 1910 – 9 Aprilis 1995)
- Victorius (27 Septembris 1916 – 13 Iunii 1997)
- Bruno (22 Aprilis 1918 – 7 Augusti 1941)
- Romanus (26 Septembris 1927 – 3 Februarii 2006)
- Anna Maria (3 Septembris 1929 – 25 Aprilis 1968)
Inscriptio Fontis Monumentalis Brundisiani
- ANNO DOMINI MCMXL
- XVIII AB ITALIA PER FASCES RENOVATA
- VICTORIO EMMANUELE REGE ET IMPERATORE:
- BENITO MUSSOLINI DVCE
- PROVINCIA F[eliciter]. F[ecit].
Notae
Bibliographia
Nexus externus
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.