From Wikipedia, the free encyclopedia
Mircea Diaconu (natus die 24 Decembris 1949 in Vlădești, in circulo Argeș) actor et vir publicus Dacoromanicus est.
Uxorem duxit anno 1980 Dianam Lupescu actricem. Duos liberos habent.
Postquam anno 1967 scholam finivit, ad annum 1971 academiam histrionum Bucarestae frequentavit. Deinde in theatro atque multis pelliculis egit.
Diaconu inter eversionem rerum anni 1989 opifices Bucarestae ad seditionem vocavit. Anno 2008 Diaconu sodalis factionis PNL senator Romaniae electus est. Die 7 Maii 2012 minister culturae in consilio ministrorum Victoris Ponta nominatus est. Sed iam die 18 Iunii propter crimina corruptionis allata ab officio ministri se recedere coactus est[1]. Die 23 Novembris eiusdem anni summum iudicium Romaniae ei honorem senatoris dempsit, quod interea corruptionis causa damnatus erat[2]. Anno 2014 autem legatus ad Parlamentum Europaeum multis suffragibus electus est[3].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.