From Wikipedia, the free encyclopedia
Linguae Malaico-Polynesicae[1] sunt grex linguarum Austronesicarum, quibus paene 400 milliones hominum utuntur. Austronesienses civitatum insularium Asiae Meridio-Orientalis et Oceani Pacifici, et pauciores in Asia continentali, linguis Malaico-Polynesicis loquuntur. Malagasiensis geographice est res externa, in insula Madagascaria adhibita, ante orientale Africae litus in Oceano Indico sita.
Duae linguarum Malaico-Polynesicarum proprietates morphologicae sunt systemata affixationis et reduplicationis (iteratio omnis vel partis verbi, sicut vicivici, ad generanda vocabula nova). Sicut aliae linguae Austronesiae, eis sunt phonologiae simplices; ergo, cuilibet textui sunt soni pauci sed frequentes. Plurimae harum linguarum fasciculis consonantium (sicut [str] et [mpt], exempla Anglica) carent. Plurimis praeterea sunt parva copia vocalium, quorum numerus usitatus est quinque.
Circa 230 milliones hominum linguis Sunda–Sulawesi utuntur, inter quas Malaica (Indonesica et Malaesiana), Sundana, Iavanica, Baliana, Acehana, Chamorro (in Insulis Mariannae), et Palauana.
Circa 90 millione hominum linguis Philippinis utuntur, inter quas Tagalog (Philippina), Cebuana, Ilocana, Hiligaynona, Bikolana, Waray-Waray, et Kapampangana, cuique sunt saltem tres milliones locutorum.
Lingua Borneana latissime adhibita est Malagasiensis, cui sunt 20 milliones locutorum.
Ramus Medio–Orientalis linguas Oceanicas comprehendit, quibus sunt duo milliones locutorum, cum praecipue Oceanicis Occidentali, Oceanicis Australibus, et Pacificis Mediis (linguae Polynesicae et Vitianae), sicut Kuanua, Gilbertina, Havaiana, Maoriana, Samoana, Tahitiana, et Tongana.
Linguae Malaico-Polynesicae (nomine saepe MP imminuto) et Formosanae orientales nonnullas communiter habent innovationes phonologicas et lexicas, inter quas mutatio phonematum proto-Austronesiarum *t et *C ad /t/, *n et *N ad /n/, mutatio *S ad /h/, et vocabula sicut *lima 'quinque', quae aliae linguae Formosanae non attestantur. Explicatio anno 2008 in Austronesio Vocabulariorum Principalium Receptaculo Datorum dicit coniunctionem artissimam cum Paiwan esse, quamquam illi coniunctioni gradum confidentiae 75 centesimarum attribuit.
Lingua Malaico-Polynesicae in parvis linguarum fasciculis multorum locorum consistit, linguis Oceanicis exclusis, in solo magno grege reconstructo qui haud dube est validus; omnes alii magnis greges intra Malaico-Polynesicum disputantur. Familia usitate in ramos Occidentales ("Hesperonesias"), Medios, et Orientales divisa est; quibus autem gregibus est parvum auxilium. Linguae MP Mediae sunt distinctae quia typologice Melanesianae ob effectus substrati linguarum Papuanarum Indonesiae orientalis sunt, ut praeterea linguae MP Orientales sunt, cum ramus Orientalis simpliciter in ramis consistit qui talem mutationem amplam a contactu motam non passi sunt.
Wouk et Ross (2002) ramum proposuerunt linguarum Malaico-Polynesicarum Nuclearium, in simplificatione consistente collationis Austronesiae (Anglice Austronesian alignment) in syntaxi linguae proto-Malaico-Polynesicae conditum, quae per Indonesiam praeter multum Bornei et Celebis septentrionale invenitur. Quod MP Nuclearis nonnullas comprehendit linguas NP occidentales cum MP Media-Orientali, Wouk et Ross MP Occidentalem in gregem "Interiorem" in Celebe et Insulas Sundanas diffindit, qui una cum Media-Orientali linguam MP Nuclearem formaverunt, et gregem "Exteriorem" in Borneo et Philippinis. Ambo sunt greges residuales,? ex definitionibus negantibus formati: linguae WMP Exteriores (Borneo–Philippinae) sunt linguae Malaico-Polynesicae quae non sunt Nucleares, cum linguae WMP Interiores (Sundano–Celebenses) sunt linguae Nucleares quae non sunt Mediae–Orientales, quae ipse est grex dubius. Quamquam ramus MP Nuclearis ex datis syntacticis definitur, auxilium mediocre ex datis lexicalibus habet.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.