From Wikipedia, the free encyclopedia
Insulae Mariannae,[1] interdum Insulae Marianae,[2][3] sive Mariannenses,[4] usque ad saeculum vicensimum aliquando Insulae Latronum[5] appellatae, sunt archipelagus arcuatus qui in cacuminibus quindecim montium igniferorum in Oceano Pacifico boreoccidentali inter parallelos 12 et 21 septentrionales et secundum meridianum 145 orientale sitis consistit. Hae insulae ad meridiem Iaponiae et septentriones Novae Guineae atque sub Mare Philippinense iacent. Meridianus catenae finis est Guama. Archipelagus ex Marianna Austriaca regina Hispanica saeculo septimo decimo, cum Hispania coloniam in archipelagum deducere coepisset, appellatus est.
Insulae, partes conformationis geologicae quae systema Arcus Izu-Bonin-Mariannensis appellatur, abhinc annorum 5 milliones in septentrione usque ad 30 milliones in meridie (Guama) generatae sunt. Haec insularum catena orta est cum occidentalis Laminae Pacificae margo, ad occidentem movens, in Laminam Mariannensem se desuper summergeret, in regionem quae vulcanissimus Telluris terminus laminarum convergentium est. Haec subductionis regio, tantum ad orientem catenae insularum, notissimam Fossam Mariannensem constitit, altissimam Oceani Telluris partem atque humillimam crustae Telluris partem. Hac in regione, secundum acceptam doctrinam geologicam, aqua in amplis Laminae Pacificae vitiis ut serpentinites occlusa, a maioribus altitudinis temperaturis per suam subductionem calefacitur, et pressura ex vapore expandente hydrothermalem regionis energiam efficit, vulcanismum qui Insulas Mariannae conformavit maxime augens.[6]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.