From Wikipedia, the free encyclopedia
Lentia[1][2] seu Lentium[3] seu Aredata seu Aredatum[4] (Theodisce: Linz) est urbs in Austria ad Danubium flumen sita et caput provinciae Austriae Superioris. Post Vindobonam et Graeciam numero incolarum tertium locum inter urbes Austriacas tenet. Anno 2009 Lentia una cum Vilna titulum capitis culturalis Europae tulit. Ex 2014 Lentia pars coniunctionis urbium creatorum UNESCO est.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Iam quarto saeculo a.C.n., compluria oppida Celtica in ea regione, quam Lentia hodierna occupat, sive in collibus sive in utraque Danubii ripa exstiterunt, quorum unum in monte Freinberg vocato situm Celtarum lingua Lentos ('flexibilis, incurvatus') appellatum esse videtur, quod nomen in posteriora castra Romana translatum est.
Lentia pars Imperii Romani erat. Inter annos 166 et 180, dum bellum Marcomannicum geritur, Marco Aurelio imperatore castra posita sunt. Quorum fit mentio in Notitia Dignitatum (circiter 420) sub nomine Lentia. Oppidum quamvis compluries a Germanis deletum, tamen in Medium Aevum permanebat et ab saeculo octavo, cum Tassilone III duce in dicionem ducatus Bavariae venisset, denuo florescebat.
Anno 799, nomen vernaculum Linze primum litteris apparet, anno 806 Lentia mercatus dicta est, sub annum 1240 urbi praetor et sigillum urbanum tributa sunt. Cum urbs illo tempore in confinibus ducatus Austriae sita esset, portorium exigebatur, quo incrementum civitatis magnopere augebatur, cuius rei testimonio est novum forum anno 1230 creatum. Inter annos 1489 et 1493 Friderico III imperatore Lentia caput Sacri Imperii Romani erat.
Novis temporibus industria Lentiam venit. Hodie Lentia ab urbe industriae in urbem culturae mutatur.
Ad 1600, maxima Lentiae pars incolarum confessioni Augustanae addicta, ecclesia autem Catholica paene exstincta erat. Post Reformationem Catholicam, initio saeculi decimi septimi habitam usque ad hodiernum diem, maior civium pars sunt Catholici Romani. Lentia etiam est sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, nomine Dioecesis Linciensis. Praesens Episcopus Ludovicus Schwarz[5] anno 2005 nominatus est. Lentia multas ecclesias magnificas habet. Ecclesia Cathedralis Nova[6] principio saeculi vicesimi aedificata maxima Austriae ecclesiarum est.
Aliae ecclesiae praeclarae:
Schola episcopalis (antea "seminarium minus") nomine Collegium Petrinum anno 1897 condita est.
Quattuor universitates Lentiae sitae sunt:
Lustenau, urbana Lentiae regio, usque ad annum 1873 liberum municipium erat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.