From Wikipedia, the free encyclopedia
Anisia[1] (theodisce Enns) est urbs Austriae Superioris. Nomen a fluvio Aniso derivatum est. Anisia inter aniquissimas urbes Austriae numeratur et urbis litteras fundatorias e die 21 Aprilis 1212, quibus nullae antiquiores in Austria exstant, in archivio suo asservat. Vetus pars urbis cum moenibus medioevalibus bene servata est. Reliquiae Lauriaci, municipii Romani, quod praesertim per hodiernae urbis partem Lorch vocatam se expandebat, in Museo Lauriaco expositae sunt. Basilicam Sancti Laurentii in eadem urbis parte supra fundamenta Antiquitatis erectam esse archaeologi effossionibus recentioribus (1960-1966) demonstraverunt. Monumentum Anisiae notissimum est turris 60 metrorum annis 1564-1568 consensu civium media in urbe aedificatum.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.