From Wikipedia, the free encyclopedia
Paedagogia (lingua Graeca antiqua παιδαγωγία, vox proprie munus paedagogi significans, ex vocabulo παῖς -puer, puella- et ex verbo ἄγω -duco-) est ars et scientia hominis educationis.
Qua arte puerorum praesertim atque adulescentium formatio temperatur usque ad mensuram hominis adulti non solum corporaliter, sed etiam psychice et intellectualiter (id est quod ad animum atque ad mentem attinet) in societate humana humane se gerentis.[1][2][3] Variae sunt profecto "paedagogiae" iuxta varias de homine perfecto vel saltem hominum societati aptato opiniones et iuxta diversas rationes ac vias ad eum formandum excogitatas. Inter scientias sane anthropologicas (sensu lato, id est de homine) paedagogia locum habet. Paedagogiae quaestiones etiam statisticis monstrentur oportet: quq in re e.g. Carolus Schneider saeculo XIX in Borussia multa pretiosa elaborabat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.