From Wikipedia, the free encyclopedia
Kazachstania,[1] seu Cosachia[2] vel Kazachia,[3] (Kazachice Қазақстан Qazaqstan [qɑzɑqˈstɑn]; Russice Казахстан) est civitas sui iuris transcontinentalis in Media Asia sita, parva occidentali civitatis parte in Europa iacente. Terrestres civitatis fines cum Russia ad occidentem et septentrionem, cum Republica Populi Sinarum ad orientem, et cum Chirgisia, Uzbecia, et Turcomannia ad meridiem sunt. Praeterea, ad occidentem litoribus Maris Caspii finitima? est. Caput est Astana.
Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Maximae Kazachstaniae urbes sunt Almata, Šymkent, Karagandy, atque Aktobe. Lingua publica est Kazachica. Russice quoque plurimi loquuntur.
Ethnonymum Kazachia sive Kazachstania, sive Kasachstania sive Kazakhstania sive Kasakstania ex antiquo Turcico vocabulo 'libertatem, liberum spiritum' significante deducitur. Cuius resultatio? Kazachorum nomadicorum equitum cultura est. Vocabulum Avestanum-Archaeopersicum -stan 'terram, locum' significat; ergo Kazachstania est 'terra Kazachorum'.
Antiqua Kazachstaniae historia tota scriptorum fontium absentia usque ad saeculum quintum decimum notatur; ergo fit principalis indagatio archaeologica praecedentibus aetatibus, sed haec indagatio ab informationibus et computata aetate exactis quae solum scriptis in textis inveniuntur caret
Regio iam ex Palaeolithico Inferiore duabus dissimilibus culturis frequentata est, quarum prima e regione Montis Nigri (Kazachice et Russice Қаратау) cum ferramentis similibus petrorum in meridiana et occidentali Asiae regione inventorum orta est, et altera in septentrionali Kazachstaniae cum proprietatibus similibus in petrae diligentia se evoluta est. Per Aevum Metallicum se evolvi coeperunt primae culturae. Cultura Andronovensis (per Aetatem Aeneam) agriculturam et ctenotrophiam iam in Neolithico introductas evolvit. In catoecia Botaiensi? prope Petropaulopolin (Kazachice Петропавл ; Russice Петропавловск) in Chalcolithico evoluta est equicultura. Incolae semisepultis domibus cum muris argillosis et tectis truncis arborum cum argilla eius ramos tegentibus vivebant. Inter saecula septimum decimum et nonum a.C.n. evolutae sunt sedentariae catoeciae? rei pecuariae dicatae. Hac in aetate primi carri rotis praediti, equis aut camelis tracti probati sunt.
Prima praecipua historica evolutio, velut antea dictum solum attribuibilis? ad archaeologicas observationes, societatis progressus per Aetatem Aeneam est. Aetatis Aeneae progressus ctenotrophorum transhumantiae deditorum in societate usque ad illum tempus et ex immemorabili tempore, totius regionis oeconomiam convertit, pagorum sedentariorum communitates seminomades crebro cum similibus culturis, sed distinctis, factae sunt. Inter quarum Tasmolensis (e saeculo quinto ad tertium a.C.n., Saca (e saeculis sexto ad septimum, et Canguica (e saeculo tertio a.C.n. ad sextum p.C.n.) in meridionali Kazachstania; Sauromatica in meridionalibus Uralibus; Vusunes (e saeculis tertio a.C.n. ad sextum p.C.n.) in Heptapotamia (Kazachice Жетісу ; Russice Семиречье); et Sarmatica (e saeculo tertio a.C.n. ad sextum p.C.n.) in Kazachstania occidentali culturae notandae sunt.
Haec gentes utcumque in continua amotione contactus et postea commutationes cum Mongolica Asia, Iranicis oropedia, et Europa Orientali auxerunt. Aliquae gentes velut Sarmatae Imperium Romanum contigere adhuc ad emigrandum in antiqui imperii Mare Mediterraneum dominantis partem. Aliae gentes forsitan postea sed genitae e nomadicarum culturarum mixtione in Asianis tesquis, ubi praesens Kazachstania transitus locus obligatus erat, Russicam tesquam transiverunt usque ad consistendum in finibus imperii, velut Scythae, aut in eum eversiones ac praedationes concitantes sicut Hunni penetraverunt.
Superiore Medio Aevo, sedentariae factae sunt et urbes creaverunt meridionalis Kazachicae zonae gentes. Duae fuerunt sine dubio causae: effecta via stabilis commercii (Via Sericaria) et evoluta Sogdinaorum deductionum retia, qui gens praesertim sedentaria erant.
Praesentes regionis indigenae e Turco-Mongolicis ethnesi? deducuntur, quae antiqui imperii Oiratici partem faciebant. Saeculo nono, tota regio islamizata est.
Saeculo tertio decimo, hanc regionem transivit invasio, quae Mongoles ad Europae limen tulit, priora regna destruentes.
Chanatus denuo velut civitas circiter 1470 instituti sunt, cum sultani Dzanibecus (Kazachice Жәнібек) et Gireius denuo diversas seminomadicarum gentium stirpes unificaverunt in solum unicum ethnos in austroccidentali praesentis regionis parte. Saeculo sexto decimo formati sunt multi chanatus vastum Asiae Mediae territorium dominantes, inter quos praecipue Chanatus Bocharae, postea Phylarchia factus, Chanatus Chivae et Chanatus Cocandensis, situs inter Mare Caspium et vallem Ferganicam, in praesenti divisam inter Tadzikistaniam, Chirgisiam, et Uzbeciam. Calmuccica invasio regnum Kazachicum destruxit. Quam secutae sunt aliae ex oriente quae in Asia Media territorio inter saecula septimum decimum et duodevicensimum saevierunt. Quamquam invasiones, chanatus suum pondus servaverunt cum magna evolutione per Quasimi Chanis gubernationem. Regnum usque ad 1718 restitutum est; Tyuca ultimo Kazachorum chani mortuo, ubi potestas capta est penes chanes e Mongolicis tesquis ortos.
Potestatis fragmentatio et tribuum divisio Russicam adfectionem ex 1781 se evolvere facilitavit.? Diversi globuli pro libertate pugnaverunt, sed saeve repressi sunt usque ad adnexionem Imperio Russico inter annos 1820 et 1850. Adnexione finita russificationis processus in natione cum novarum terrarum captarum civium adfluentia fuit. Imperio Russico dissoluto et Rebus Novis Octobribus imminentibus multa territoria nationalisticos liberosque motus evolverunt. Adhuc Kazachstania hoc tempore nationalisticum Islamicae inspirationis? motum Alaş Orda nuncupatum habuit, qui propriam libertatem (Autonomiam Alasensem) Decembri mense anni 1917 proclamavit, quae in territorium usque ad Maium anni 1919 dominata est. Anno 1919 territorium per decretum in sovieticam regionem velut Rempublicam Socialisticam Sovieticam Kazachicam (Kazachice: Қазақ Кеңестік Социалистік Республикасы ; Russice Казахская Советская Социалистическая Республика), partem in futura Unione Sovietica integrantem, intravit. Anno 1920 territorii pars se velut Rempublicam Autonomam Russicae SFSR organizavit,? et ex 5 Decembris Respublica Socialistica Sovietica facta est, praesentes fines accipiens. Die 26 Martii adoptatum est vexillum civitatis, novum rubrum cum falce et malleo in palo et azurea lacinia aequa inferiore in parte.
Die 25 Octobris 1990 Kazachstania suam libertatem proclamavit, et die 16 Decembris se liberam ab Unione Sovietica declaravit, Independentium Civitatum Foederationi adhaerens. Parlamentum eodem anno Nursultanum Nazarbayev praesidem absolutum elegit. Civitas die 2 Martii 1992, Consociationi Nationum adhaesit, et Maio eiusdem anni Unescense membrum facta est. Pridie Nonas Iunias 1992 novum nationale vexillum coloris caelestis cum sole radiante et aquila nipalensi coloris gilvi media sita ascivit, primum die 6 Iunii elevatum. Anno 1994, habita sunt novem legisfera comitia, ubi praesidis in munere Factio Unitatis Nationalis vicit. Oppositionis protestationes Tribunal Constitutionale comitia invalidare? et praesidem Nazarbayev, velut reactionem,? parlamentum dissolvere, sibi per decretum potestatem legisferam attribuentem provocaverunt. Die 30 Augusti 1995 nova constitutio adopta est, quae praesidis potestates auxit, et Decembri mense eiusdem anni habita sunt nova comitia legisfera, et creatae sunt duae camerae parlamentariae. Semper eodem anno institutum est plebiscitum ad prorogandum praesidis mandatum usque ad annum 2001, quod vitalicium? factum est. Anno 1995 foedus a Kazachstania cum Uzbecia et Chirgisia obsignatum est, ut commune oeconomicum spatium institutum sit.
Kazachstania civitas transcontinentalis inter Europam et Asiam est, suo in territorio flumen Rhymnum, inter duas continentes limitem, comprehendens. Aliquas secundum definitiones ex unico geopolitico criterio, Kazachstania tota Asiana civitas esset (hoc casu fines inter Europam et Asiam non flumen Rhymnu] sed Kazachicus limes occidentalis esset.
Circa 2.7 milliones chiliometrorum quadratorum lata, fere talis Europa Occidentalis, Kazachstania nono in loco inter vastissimas orbis terrarum civitates est. Limes cum Russia Septemtrione Occidenteque, 6846 km latus, est secundus limes longissimus in mundo post eum inter Canadam et Civitates Foederatas. Etiam finitima sunt Turcomannia, Uzbecia et Chirgisia meridie et Sinis oriente. Longam laciniam litoralem, 1894 chliometra latam, apud Mare Caspium et aliam multum angustiorem, circa mille chiliometrorum latam, apud Lacum Oxianum, cum Uzbecia divisum.
Civitas praesertim aequa est, orientalibus austrorientalibusque montuosis lateribus exclusis. Austrorientalis Kazachstania septentrionale Iugi Tianschanici (Kazachice Тянь-Шань) extremum occupat et mons Chantengricus, 7010 metrorum altus et altissimorum cacuminum unum inter Iugum Tianschanicum, limites inter Sinas, Kazachstaniam et Chirgisiam notat. Inter fines, paulo in occidentem, sunt cordillerae Cungeyica, Transilica, Chirgisica et Talasica, iuga minora quam Iugum Tianschanicum, quorum multi loci 4000 metrorum superant.
Orientalis finis Kazachstaniam e Sinis separans continuum iugorum montium angustiarumque autoviis et ferriviis peragratum est. Plus in septentrionem montes Tarbagatai, inter 2000 et 3000 metrorum alti, et, fluminis Irtis fontium Septemtrione, montes Altaici, amplius 4000 metrorum alti, sunt qui praeter Kazachstaniam quoque per Russiam, Mongoliam et Sinas patet.
Extra haec territoria unicae prominentiae notabiles in natione Mons Niger (Kazachice et Russice Қаратау) sunt qui reapse Iugi Tianschanici (Kazachice et Russice Тянь-Шань) productio Tarasis et Chloepolis (Russice Чимкент et Kazachice Шымкент) Boreoccidente. Quoque oropediorum series montium Tarbagataorum Occidente patens est quorum aliqui loci 1000 metrorum superant, velut accidit in montibus Synghystavensibus Heptacamerapolis (Russice Семипала́тинск; Kazachice Семей) Meridie.
Civitatis septentriones aequi sunt, praesertim tesquis constituti et nudi arborum, etiamsi pleraque originaria prata frumenti aliarumque plantarum alimentariarum culturae facta est. Plus in meridiem tesqua aridior facta est, se ad deserta aut ad semideserta (cum fruticibus sparsis) super magna portione tertiae partis meridianae in civitate convertens.
Oropedium Ustiurtense (Kazachice Үстірт; Russice Устюрт), saxosa deserta, e Lacu Oxiano versus Mare Caspium patet; Lacus Oxiani Austroriente sunt Sabuli Rubri (Kazachice Қызылқұм; Russice Кызылкум) deserta inter Kazachstaniam et Uzbeciam; argillosa deserta Betpacdala (Kazachice Бетпақдала; Russice Бетпак-Дала) inter Lacum Oxianum et Balchasensem (Kazachice Балқаш; Russice Балхаш) patet; plus in Meridiem deserta Muiuncumensia (Russice Муюнкум) sunt et Lacus Balchasensis Meridie deserta Saryesicatyrau (Russice Сарыесик-Атырау) sunt. Norossi montes humiliores et loca monticulosa Kazachstanica in parte Kazachstaniae boreoccidentali sita sunr.
Praecipuissima flumina Iaxartes, versus Boreoccidentem per Meridionalem Kazachstaniam fluens et in Lacum Oxianum influens; Rhymnus, versus Uralium Meridiem in Russiam fluens et in Mare Caspium influens; Iastus per steppas siccissimas in eodem mare aquas tenues ferens; Ili (Kazachice Іле; Russice Или), in Sinis ortus et influens; Irtis, Kazachstaniam Boreoccidentem in Siberiam transeuns; et denique sunt Ischimus (Kazachice Есіл; Russice Ишим) Toboliumque [4](Kazachice Тобыл; Russice Тобол), Septemtrionalem Kazachstaniam versus Septemtrionem transeuntes et in Irtem influentes.
Lacus Balchasensis (Kazachice Балқаш; Russice Балхаш), Medio-Orientali in natione, quartus lacus in Asia ob superficiem (17 400 km² latus) sed paulo profundus est; solum 26 m altissimo in loco. Orientale cuius dimidium salsum dum Occidentale aquae dulcis est.
Secundum Ministerii Census Statunitensis data, praesens Kazachstania 15 460 484 incolarum habet, dum secundum Consociatonis Nationum fontes et Divisionem Incolarum CN aestimationem 15 753 460 dant. Officiales aestimationes Kazachstaniae 16 455 milliones incolarum esse e Februario anni 2011 dicunt, quorum 46 centesimae ruricolae et 54 centesimae urbanae sunt. Anni 2009 aestimatio incolarum 6.8 centesimae maior quam relata in ultimo censu Ianuarii 1999 est. Numeri incolarum decrementum, quod anno 1989 incepit destitum est et fortasse inversum est. Viri et feminae 48.3 et 51.7 centesimas incolarum respective? constituunt.
Kazachicum ethnos 63.1 centesimas incolarum et Russicum ethnos 23.7 centesimas repraesentat, cum divite aliarum gentium repraesentatarum collectione inter quas Tatari (1.3%), Ucraini (2.1%), Uzbeci (2.8%), Rutheni Albi, Uigures (1.4%), Atropatenici, Poloni et Lituani. Aliquae minoritates tales Germani (1.1%) (qui antea Russiam, praesertim Germani Rhae, colonizaverant), Ucraini, Coreani, Tsetseni, Turcae Moschiani. et Russi politici regimini opponentes in Kazachstaniam ab Iosepho Stalin inter decennia 194 et 195 deportati erant, ubi erant aliqui magnorum castrorum operariorum sive gulagiarum.
Significativa Russica immigratio etiam Expeditioni Terrarum Virginearum (Russice Освоение целины) et programmati siderali Sovieticae (Russice Космическая программа СССР) per Chruščëvianam aeram conectit. Anno 1989, Kazachi plerique incolae solum in septem ex viginti nationis regionibus erant. Etiam parva sed activa Iudaica communitas est. Ante 1991 erat millio Germanorum in Kazachstania, quorum plerique in Germaniam emigravere, collapsa Unione Sovietica. Minoris allophyli Graecorum Pontiorum (Graece Πόντιοι; Russice Понтийцы) plerique in Graeciam emigravere. Exeunte decennio 194 milia Coreanorum in Unione Sovietica in Asiam Mediam deportati sunt. Qui Coryosarami (Russice Корё-сарам; Coreane 고려인) nunc nuncupantur.
Kazachstania bilinguis civitas est; lingua Kazachica, qua 64.4 centesimae incolarum utuntur, linguae "civitatis" statum habet, dum lingua Russica, qua loquuntur fere omnes Kazachi, lingua officialis declarata est et usui negotiis consueta est. Lingua Anglica favorem iuventutis adepta est corruta URSS.
Decennium 200 emigratione multorum nationis Russorum et Germanorum Rhae notatum est, processus qui decennio 198 coepit. Quod Kazachi indigenae maximum ethnos fecit. Additionales factores qui Kazachici ethnous numerum auxit maior index natalium et ethnicorum Cazachorum immigratio e Re Publica Populari Sinarum, Mongolia, Russiaque sunt.
Ineunte saeculo vicesimo primo, Kazachstania una praeciparum nationum in adoptione internationali facta est. Quod nuper aliquas reprobationes in Parlamento Kazachstaniae provocavit, propter puerorum securitatem et tractationem foris et propter quaestiones de parvo indice incolarum in Kazachstania.
Religio in Kazachstania | ||||
---|---|---|---|---|
Religio | Procentatio | |||
Islamismus | 70.2% | |||
Christianismus | 26.2% | |||
Aliae | 3.6% |
Secundum censum 2009, 70.2 % incolarum Islamismum, 26.6 % Christianismum, 0.1 % Buddhismum et 0.2 % alias (praesertim Iudaismum) colunt, dum 2,8 % Athei sunt et 0,5 % non respondent. Secundum constitutionem Kazachstania civitas saecularis est.
Religio Islamica praecipua religio in Kazachstania est, quam sequitur Ecclesia Orthodoxa Russica. Post religiosae suppressionis decennia in Unione Sovietica independentiae adventus testis pro renascentia in ethnicae identitatis expressione fuit, partim per religionem. Liber religiosorum credibilium cultus et totius libertatis religiosae statutio ad religiosae activitatis incrementum duxit. Meschitarum, ecclesiarum, synagogarum et aliarum religiosarum structurarum centenae in paucorum annorum palmo aedificatae sunt numero religiosarum consociationum crescente e 670 in 4170 hodie.
Plerique Musulmani Sunnitae sunt, madhabum Hanaficum (Arabice حنفي; Russice Ханафитский мазхаб) colentes. et non solum ethnice Kazachos (60 % incolarum), sed etiam ethnice Uzbecos, Uigures atque Tataros includentes. Minus quam 1% (praesertim Tsetseni) ad Sunniticum madhabum Saficum (Arabice شافعية; Russice Шафиитский мазхаб) pertinet. Meschitarum numerus 2300 est. Quarum omnes in "Consociationem Spiritualem Musulmanorum Kazachstaniae", a summo moftio ductam, ascritae sunt. Festum Sacrificii (Arabice عيد الأضحى, Kazachice Құрбан айт; Russice Курбан-байрам) dies festus nationalis agnitum est.
Quarta pars incolarum Russo-Orthodoxa est, inter quam ethnice Russi, Ucraini et Rutheni Albi sunt. Inter alios Christianos globos Romano-Catholici et Protestantes sunt. Sunt 258 Orthodoxae , 93 Catholicae et circiter 500 Protestanticae ecclesiae vel domus orationis. Russo-Orthodoxus Christi Natalis dies festus nationalis in Kazachstania agnitus est. Inter alios religiosos circulos Iudaismus, Bahaismus, Hinduismus, Buddhismus et Ecclesia Iesu Christi Sanctorum in Novissimis Diebus sunt.
Secundum census anni 2009 data, sunt pauci Christiani extra Slavicum et Germanicum ethnē.
Ethnos | Islamismus | Christianismus | Iudaismus | Buddhismus | Aliae | Atheismus | Sine responso |
---|---|---|---|---|---|---|---|
Summa | 70.20% | 26.32% | 0.03% | 0.09% | 0.02% | 2.82% | 0.51% |
Kazachi | 98.34% | 0.39% | 0.02% | 0.01% | 0.02% | 0.98% | 0.26% |
Russi | 1.43% | 91.64% | 0.04% | 0.02% | 0.03% | 6.09% | 0.75% |
Uzbeci | 99.05% | 0.39% | 0.01% | 0.01% | 0.02% | 0.37% | 0.16% |
Ucraini | 0.94% | 90.74% | 0.03% | 0.01% | 0.02% | 7.31% | 0.94% |
Uigures | 98.35% | 0.51% | 0.02% | 0.01% | 0.03% | 0.61% | 0.47% |
Tatari | 79.57% | 10.24% | 0.02% | 0.03% | 0.06% | 8.11% | 1.97% |
Germani | 1.58% | 81.59% | 0.05% | 0.04% | 0.11% | 13.96% | 2.68% |
Coreani | 5.24% | 49.35% | 0.21% | 11.40% | 0.14% | 28.51% | 5.16% |
Turcae | 99.13% | 0.30% | 0.01% | 0.01% | 0.02% | 0.33% | 0.21% |
Atropatenici | 94.81% | 2.51% | 0.02% | 0.02% | 0.03% | 1.86% | 0.76% |
Rutheni Albi | 0.79% | 90.16% | 0.04% | 0.01% | 0.03% | 7.82% | 1.15% |
Dungani | 98.93% | 0.37% | 0.01% | 0.03% | 0.04% | 0.34% | 0.28% |
Carduchi | 98.28% | 0.53% | 0.03% | 0.02% | 0.02% | 0.74% | 0.38% |
Tadziki | 97.78% | 0.91% | 0.01% | 0.02% | 0.08% | 0.85% | 0.35% |
Poloni | 0.69% | 90.07% | 0.04% | 0.01% | 0.13% | 7.30% | 1.76% |
Tsetseni | 93.69% | 2.99% | 0.02% | 0.01% | 0.05% | 2.08% | 1.16% |
Chirgisi | 96.67% | 0.89% | 0.03% | 0.03% | 0.02% | 1.51% | 0.86% |
Alia | 34.69% | 52.32% | 0.82% | 0.91% | 0.13% | 8.44% | 2.69% |
Educatio universalis et obligatoria usque ad educationem secundariam et index alphabetizationis inter adultos 99.5 centesimae est. Educatio in tribus praecipuis educativis phasibus consistit quae sunt; educatio primaria (e 1 ad 4 classem), educatio generalis basica (e 5 ad 9 classem) et educatio gradus senioris (e 10 aut 11 ad 12 classem) divisa in continuatam educationem generalem et educationem professionalem (educatio primaria uno praescholaris educationis anno anteceditur). Hi tres educationis gradus in uno solo instituto aut in dissimilibus perfeci possunt (e.g. ludus litterarius, postea schola secundaria). Nuperrime aliquot scholae secundariae, specializatae scholae, scholae magneticae, gymnasia, lycea, linguistica et technica gymnasia condita sunt. Educatio secundaria professionalis in specialibus scholis technicis sive professionalibus, lyceis aut collegiis et scholis vocationalibus offertur.
In praesenti universitates, academiae, instituta, ludi musici, scholae superiores et collegia superiora sunt. Sunt tres praecipui gradus: basica educatio superior electi studiorum campi fundamenta suppeditans et in Baccalaureatus concessionem inducens; specializata educatio superior per quam studentes Diploma Periti adipiscuntur; et scientifico-paedagogica educatio superior in Gradum Magistralem inducens. Educatio Postgradualis in Candidatum Scientiarum (Russice Кандидат наук) et in Scientiarum Doctorem aut Philosophiae Doctorem inducens. Adoptatis de Educatione et Educatione Superiore legibus, privatus campus statutus est et aliquot privata instituta auctorizata sunt.
Ministerium Educationis Kazachstaniae valde prosperrima stipendia Bolashak (Kazachice et Russice Болашак) offert, quae quotannis circiter quinque milibus Kazachorum petitorum concessa sunt. Stipendia pecuniam eorum educationi et totis foris vivendi impensis et vecturae sumptibus domo in universitatem et viceversa per unum annum commodat. Educationis Superioris et investigationis institutum quoque et quamvis societatem ambas praegradualem et postgradualem educationes suppeditantem eligere nullam restrictionem habet, si petitor eligendi requisitis adventicii instituti obtemperat. Cum concesso stipendio studentes studere quovis in educativo instituto possunt inter quae acclamata Universitas Cantabrigiensis, Universitas Harvardiana, Universitas Torontonensis, Universitas Oxoniensis, Massachusettense Institutum Technologiae, Universitas Technica Monacensis et cetera. Inter programmatis condiciones obligatorius regressus in Kazachstaniam saltem per contractus operae quinquennium est.
Kazachstania dictatura valde personalistica videtur, a Nursultane Nazarbayev creata et ducta. Fundamentalia civitatis organa sunt praeses, de facto sempiternus, qui potestates exsecutivam, legisferam, et iudicialem directe exercet; senatus, a praeside et localibus entibus? administrativis nominatus; Madzilis (Russice Мажилис; Kazachice Мәжiлiсі), quaedam camera inferior solum consultivis cum muneribus; Tribunal Constitutionale, totum a praeside designato. Inter actiones dignissimas notatui sunt quae fovent ex aliis nationibus regressum Kazachorum et simul emigrationem Russorum foras, qui quondam immigraverant. Harum initiativarum gratia paucis annis ethnos Kazachicum, quod minoritarium erat, maioritarium factum est.
Kazachstania his annis civilitatem externam in cautela et pragmatismo fundatam evoluit: ex una parte collineata est valde bonis coniunctionibus cum sua vicina Russia, ex altera autem parte revera non neglexit praecipuas collaborationes cum aliis potentiis talibus Civitatibus Foederatis et Sinis. Aspectu militari etiam Kazachstania foedera obsignavit et cum Russia et cum Civitatibus Foederatis.
Vires Armatae Kazachstaniae circiter 47 000 hominum inter terrestres aëreasque copias componuntur. Natio, nihilominus, quamquam exitum ad Mare Caspium habeat, classes militares non habet. Aspectu organizativo vires armatae in districtus quattuor dividuntur.
Kazachstania divisa est in provincias sive regiones (Kazachice облыстар; Russice области) quattuordecim. Vicissim provinciae subdivisae sunt in districtus 170 (Kazachice аудандар; Russice районы).
# in tabula | Regio Latine | Regio Kazachice | Regio Russice | Caput Latine | Caput Kazachice | Caput Russice | Area (km²) | Incolae |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
1 | Karaganda [5] | Қарағанды | Караганда | Karaganda [6] | Қарағанды | Караганда | 428 000 | 446 000 |
2 | Kazachstania Orientalis | Шығыс Қазақстан облысы | Восточно-Казахстанская область | Petropylae[7] | Өскемен | Усть-Каменогорск | 283 300 | 897 000 |
3 | Almata[8] | Алматы облысы | Алматинская область | Taldy Kurgan | Талдықорған | Талды-Курган | 224 000 | 860 000 |
4 | Dzabyl | Жамбыл облысы | Жамбылская область | Taras[9] | Тараз | Тараз | 144 000 | 962 000 |
5 | Kazachstania Meridionalis | Оңтүстік Қазақстан облысы | Южно-Казахстанская область | Chloepolis[10] | Шымкент | Чимкент | 118 600 | 2 282 500 |
6 | Erythrocentria | Қызылорда облысы | Кызылординская область | Erythrocentropolis[11] | Қызылорда | Кзыл-Орда | 226 000 | 590 000 |
7 | Leucocolonia | Ақтөбе облысы | Актюбинская область | Aktobe | Ақтөбе | Актюбинск | 300 600 | 661 000 |
8 | Custanai | Қостанай облысы | Костанайская область | Custanai | Қостанай | Кустанай | 196 000 | 975 000 |
9 | Kazachstania Septemtrionalis | Солтүстік Қазақстан облысы | Северо-Казахстанская область | Petropaulopolis[12] | Петропавл | Петропавловск | 123 200 | 586 000 |
10 | Funus Album | Ақмола облысы | Акмолинская область | Enchlororopolis[13] | Көкшетау | Кокчетав | 121 400 | 829 000 |
11 | Paulodoria | Павлодар облысы | Павлодарская область | Paulodorum[14] | Павлодар | Павлодар | 124 800 | 851 000 |
12 | Kazachstania Occidentalis | Батыс Қазақстан облысы | Западно-Казахстанская область | Uralopolis[15] | Орал | Уральск | 151 300 | 599 000 |
13 | Gurievia | Атырау облысы | Атырауская область | Gurievopolis[16] | Атырау | Атырау | 118 600 | 380 000 |
14 | Mangistau | Маңғыстау облысы | Мангистауская область | Leucoropolis | Ақтау | Ақтау | 165 600 | 316 847 |
Almata(1) | Алматы | Алма́-Ата́ | Almata[17] | Алматы | Алма́-Ата́ | 324,8 | 1 226 300 | |
Astana(1) | Астана | Астана | Astana[18] | Астана | Астана | 710,2 | 600 200 | |
Baikonur(2) | Байқоңыр | Байконур | Baikonur | Байқоңыр | Байконур | 57 | 70 000 |
Notae:
Anno 2022 tres regiones novae institutae sunt:
Singulae provinciae a singulis acimis (Kazachice әкім; Russice аким) sive gubernatoribus provincialibus qui a praeside eliguntur reguntur. Municipales acimi a provincialibus acimis designantur.
Gubernatio Kazachstaniae nationale caput ex Almata in Astanam die 10 Decembris anni 1997 transtulit.
De opibus naturalibus Kazachstania natio in mundo cum maximis divitiis pro capite est. Problema serios politicos actus conducere est, ut evolvantur et distribuantur divitiae inter incolas, quod non facile in natione est, ubi corruptio et regionalismus penitus radicantur. Natio circa 60 centesimas mineralium opium in antiqua Unione Sovietica possidebat; extrahuntur ingentes ferri quantitates in Custanaorum sinu, nationis Boreoccidente; notandae carbonis quantitates in Karagandae et Bicephalolimnapolis (Russice Экибастуз; Kazachice Екібастұз) vicinitatibus, et praeterea petroleum, methanum et diversa metalla, quibus officinae electronicae, ingeniariae nucleares et missilisticae utuntur. Societas Eni unus praecipuorum privatorum sociorum Kazachstaniae est. Relationes cum Italica societate a 1992 incepere cum obsignatum est primum foedus distribuendorum productorum in campo Caratsaganacensi (Russice Карачаганакское нефтегазовое месторождение; Kazachice Қарашығанақ Мұнай-Газ Конденсат Кені), nationis Septemtrione, cuius operatoria societas Agip ex anno 1997 est et e quo extrahitur iam petroleum cum licentia per quadraginta annos. Inventus anno 1979, hic campus aream 450 km² tegit et societates organizatae in consortio Karachaganak Integrated Organization sive KIO sunt, ubi participes sunt societates Eni/Agip ac British Gas (cooperantes in 32.5%), Chevron Corporation (in 20%) et Russica societas Lukoil (in 15%). Proposita campi productio, ex anno 1984 activa, e praesentibus 100 000 Dollariorum pro die ad amplius 220 000 expandere et gasii productionem simul augenda est.
Kazachstania 20 centesimas terrarum pristinae Unionis Sovieticae cultarum tenet. Magna Septemtrionis pars unicus tritici ager Programmate Terrarum Virginearum decennio 196 facta est. Quamquam paulum successus?, Kazachstania adhuc incredibilem tritici quantitatem colit, parilem tertiae parti totius productionis pristinae URSS. In cultis Meridiei areis crescunt poma, holera, tabacum, oryza, cannabis et gossypium. Siccissimae areae in usu temporario ovium, bovum, equorum et camelorum pasculo sunt.
Marihuanae et opii sata in diversis Kazachstaniae partibus adsunt. Antequam legalis productio anno 1991 desineret, Chloepolis (Russice Чимкент; Kazachice Шымкент) sata unicae Sovieticae opes opiaceorum medicaminum productioni erant. Cannabis et opium praesertim in Valle Suyensi (Russice Чуйская долина), Medio-Meridie nationis crescunt (circa 138 000 hectariorum cannabis et vasta papaverum opiaceorum area). Gubernativum programma contra narcomercaturam incepit, non sine difficultate, anno 1993.
Disgregata Unione Sovietica Kazachstania omnibus problematibus obversari debuit, quae pristinas Sovieticas respublicas percussere; collapsus commerciali distributivique systematis, inflatio sine moderatione, pecuniae defectio ad renovanda systemata, exhaustio subsidiorum civitariorum et productionis collapsus. Anno 1993 tertia exceptionalis tritici messis pars propter inadaequatas carpendi methodos, cellarum carentiam et vecturae insufficientiam amissa est. Aliud problema cum facto ligatum, ut praecipuarum industrialium agriculturaliumque arearum multae Septemtrione sitae sit, ubi praesertim Slavi vivebant. Slavorum Germanorumque qualificatorum specializatorumque emigratio Kazachicae oeconomiae nocuit.
Gubernativa politica ad revitalizandam oeconomiam cohaerens fuit et in privatizatione, pretiorum liberalizatione et adventiciae collocationis pecuniariae apertura fundata est. Anno 1993 Kazachstania suam propriam monetam, Tenge Kazachicum, introduxit. Quamquam adhuc via longa est, oeconomia recuperari coepit.
Cum religiosa percentatione 70 centesimis Musulmanorum, 25 centesimis Chistianorum, et 5 centesimis Buddhistarum, Kazachstania valde personalistica dictatura est, a Nursultane Nazarbayev potestates exsecutivam, legisferam iudicialemque directe habente creata et ducta et liberata ex Unione Sovietica e 16 Decembris anni 1991.
Magna pars Kazachicae oeconomiae, a Civitate usque ad annum 1991 gestae, privatizata est, inclusis televisificis, electricis petroleosisque societatibus. Circa 17 000 societates venditae sunt. Campus privatus a parvo praecipuarum societatum circulo cum diversificatis commodis dominatur, inter quas e pecuniariis collocationisque activitatibus ad negotia cauponasque sunt, omnia cum arctis conexionibus, saepe communionis sanguineae, cum gubernatione.
Agrorum et agriculturae privatizatio lentior fuit, quia Kazachi timebant, ne haec coloniale Russicum dominium consolidavissent et historica ordarum tribuumque territorialia iura ruissent. Plurimi Kazachi veteres fabricas collectivas, generatim valde pauperes, nunc incolunt.
Nationalis aerilinea Air Astana est cum praecipuis stationibus Almatae et Astanae , et minore tertia statione in Gurievopoli. Inter internationales destinationes Londinium, Francofurtum ad Moenum, Pechinum, Kuala Lumpur et Bancocum sunt.
Nova autovia inter Almatam et fines Sericos commeatus tempus e circiter sex horis in tres reducet.
Kazachica ars contemporaria in magna artis Islamicae traditione inseritur, cui e saeculo XIX Occidentalium motuum influxus additi sunt, praesertim mediante Russica Tzaristica et postea Sovietica cultura. (Realismo Socialistico, "modis nationalibus" artis etc...). Post independentiam et collapsum Unionis Sovieticae tendentiae recuperandorum vinculorum cum Islamica artistica traditione in luce positae sunt.
Typicum Kazachicae coquinae ferculum pentadactylus (Russice Бешбармак; Kazachice ет) est. Cibus agninae adipe et equi carne coquitur, tenuibus laminis depstis lagano similibus et pane azymo manu cocto comitatus. Pilafum (Russice Плов; Kazache палау), in Media Asia typicum oryzae ferculum, est cum agnina et saslyca (Russice шашлык) inter fercula extra nationem notissima. Aestate praefertur cosmos (Russice Кумыс; Kazachice Қымыз) bibere.
Kazachstaniae locus, lingua, cultura, religio coquinam afficiunt, quae arcte ad coquinas nationum Mediae Asiae et Slavicam conexa est.
Bilinguismus Russo-Kazachicus inter scriptores diffusus est. Russice scribentes in litterarum Russicarum motus inseruntur, e quibus praecipue modos generaque, themata motivaque accipiunt, et se sicut regionalis variatio monstrabant paulum temporis abhinc. Sunt abundantes litterae orales a fabulatoribus et ambulantibus narratoribus transmissae et conexae cum Turcica et Mesasiana laographia, quarum origines tractae sunt a populari traditione et solum a saeculo XIX factae sunt obiectum systematici studii. Kazachice scribentes cultae litterae solum modernis temporibus evolvi coepere et suum creatorem in figura Abai Qunanbaiuli (1845-1904), invenerunt, qui poëta et translator e lingua Russica fuit et perihodo vixit, ubi Kazachicus mundus Imperii Russici partem formare coepit. Haec perihodos, ubi accidit prima acculturatio modo Europeizante, quoque evolutione novorum fermentorum idealium religiosorum ligatorum Islamico reformatorio modernisticoque Dzadidisticorum motui notata est. Post Revolutionem Boselvicorum anno 1917 peractam lingua Kazachica abecedarium Cyrillicum adoptat dum litterae ad aesthetica Realismi Socialistici et "modorum nationalium" artis dictamina adaptant. Emergit hac perihodo figura scriptoris publicistaeque Magiani Dzumabayev (1893-1938). Independentia post collapsum Uninonis Sovieticae facta abeundi a praecedente dura russificatione et conatu denuo capiendae novae identitatis notatur?, quae quidem vincula cum prisco tesquariorum Turcarum mundo vero Islamicam traditionem rursus existimet.
Musica in Kazachstania inter mundi "instrumentalissimas" est, revera non solum instrumentorum pulsatorum quantitate indefinita utitur sed etiam succentu testudinis Arabicae, cuiusdam testudinis. Celeberrimorum Kazachorum compositorum unus Curmangazy Sagyrbayuly est.
Septembri mense anni 2006 gubernatio se pecuniam ad distribuendam variorum millionum dollariorum pelliculam Nomas (Kazachice Көшпенділер; Russice Кочевник; Anglice Nomad) nuncupatam suppeditare nuntiavit, quae agitur de nova nationis historia a gubernatione Kazachica creata. Pellicula anno 2003 incepta est et ei orta sunt plurima evolutionis problemata. Denique anno 2006 emissa est.
De illo tempore pelliculae tales Mongol, Tulpan et Kelin emissae sunt. Omnes tres pelliculae Praemiis Academiae Optimae Pelliculae Linguae Adventiciae nominatae sunt. Pellicula Tulpan Praemium Un Certain Regard in Festivalibus Cinematographicis Canuae anno 2008 consecuta est. Muta pellicula Kelin loco 82 in Praemiorum Academiae catalogo cepit.
Dies | Nomen Latinum | Nomen Kazachum | Nomen Russicum | Notae |
---|---|---|---|---|
1 et 2 Ianuarii | Annus Novus | Жаңа Жыл | Новый год | |
7 Ianuarii | Nativitas Orthodoxa Orientalis | Рождество | Рождество Христово | E 2007 officialis dies festus |
Ultimus dies hadzi sive peregrinationis ad Meccam | Eiduladha | Құрбан айт | Курбан-байрам | E 2007 officialis dies festus |
8 Martii | Dies Internationalis Feminarum | Халықаралық әйелдер күні | Международный женский день | |
Inter 21 et 23 Martii | Nova Lux sive Annus Novus Persicus | Наурыз мейрамы | Новруз | Originaliter Nova Lux sive Annus Novus Persicus traditionaliter vernus dies festus est qui anni novi principium aliquando tam sero quam 21 Aprilis notat |
Kalendae Maiae | Dies Unitatis Populi Kazachici | Қазақстан халқының бірлігі мерекесі | День единства народа Казахстана | |
9 Maii | Dies Victoriae in Magno Bello Patriotico contra Fascismum | Жеңіс күні | День Победы | Dies festus in antiqua URSS hodie in Kazachstania et in aliis antiquis rebus publicis celebratus, exceptis Balticis nationibus. |
Pridie Nonas Iulii | Dies Urbis Capitalis | Астана күні | Dies Natalis Primi Praesidis | |
30 Augusti | Dies Constitutionis | Қазақстан Республикасының Конституциясы күні | ||
16 et 17 Decembris | Dies Independentiae | Тәуелсіздік күні | День независимости |
Kazachstania velut athletica Mesasianae regionis potentia excellit in pugilatu, scaccis, kick-boxing, nartatione, gymnastica artistica, alsulegia aquatica, birotatione, artibus martialibus, ludo gymnico campetri, equitatione, triathlo, sambone (Russice et Kazachice Самбо), lucta Graeco-Romana, et biliardo. Aliqui Kazachi athletae celebres, inter quos aliqui internationales nomimatonicae, Beczatus Sattarkhanov, Basilius Dzirov, Alexander Vinokourov, Bulatus Dzumadilov, Muchtarchan Dildabekov, Olga Shishigina, Andreas Kashechkin, Alyas Yussupova, Demetrius Karpov, Darmen Sadvakasov, Yeldos Ikhsangaliyev, Aidar Kabimollayev, Yermachan Ibraimov, Vladimirus Smirnov, inter eos sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.