From Wikipedia, the free encyclopedia
Hypatia (Graece Ὑπατία) inter annos 350 et 370 nata est, fortasse circa 355;[1] obiit Alexandriae anno 415 cum aliquot monachi “parabolani” verius dicti testarum fragmentis eam cecidissent. Scientiae perita, magistra, et philosopha fuit neoplatonica, quae incremento mathematicae et astronomiae magnopere contribuit. Opera eius tamen perdita sunt.
Familia
Pater eius fuit Theo Alexandrinus[2], celeber mathematicus astronomusque, qui ut videtur in bibliotheca Alexandrina docebat et filiam scientiis ibi educavit. Didicit ipsa Hypatia historiam religionum, rhetoricam, philosophiam, et artem docendi, et Athenas Romamque peregrinata est. Scholastici concurrebant ad domum Hypatiae a remotissimis locis. Unus ex eius discipulis erat Synesius Cyrenaeus, episcopus Ptolemaidis, qui de Hypatia et operibus eius scripsit. Etiam Hesychius Hebraeus, discipulus alius, de ea scripsit, et rettulit magistratus ad eam concurrisse eamque de variis administrationis rebus consuluisse
Anno 412, episcopus Cyrillus Alexandrinus factus est patriarcha. Qui ut erat vir catholicissimus paganismum haeresimque abhorrens, Hypatiam fascinationis insimulavit. Anno 415, a turba monachorum interfecta est qui eam confixerunt et acutis laceraverunt conchis[3] et corpus cremaverunt.
Asteroides 238 Hypatia ad honorem Hypatiae Alexandrinae nominatus est.
Perrari sunt fontes de Hypatiae vita, inter quos numerantur:
"ὅταν βλέπω σε, προσκυνῶ, καὶ τοὺς λόγους.
τῆς παρθένου τὸν οἶκον ἀστρῷον βλέπων
εἰς οὐρανὸν γάρ ἐστι σοῦ τὰ πράγματα,
Ὑπατία σεμνή, τῶν λόγων εὐμορφία,
ἄχραντον ἄστρον τῆς σοφῆς παιδεύσεως."– Palladas, Anthologia Palatina, IX, 400, Cum te video et tuos sermones audio? adoro, / virginis domum sideream contemplans. / In caelo enim sunt tua opera, / Hypatia veneranda, sermonum venusta-forma, / intaminatum sidus doctae institutionis. (Fred. Dubner interpr. 1872)
Encyclopaedia byzantina Suda haec Hypatiae tribuit:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.