Glycyrrhiza glabra (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum, nomine generico Graeco: γλυκύς 'dulcis' + ῥἰζα 'radix') est planta e cuius radice sapor aliquantulum dulcis, aliquibus hominibus culturisque gratus, extrahi potest, nominibus vel "glycyrrhiza" vel communius liquiritia.[2][3] Haec planta est legumen quod in Europa meridiana partibusque Asiae endemica est. In India Septentrionali mulaithi appellatur. Ad Pimpinellam anisum, Illicium verum, et Foeniculum vulgare, fontes compositorum saporificorum dulcedinis similis, non est cognata.

Thumb
Glycyrrhiza glabra
Thumb

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Fabales 
Familia : Fabaceae 
Subfamilia : Faboideae 
Tribus : Galegeae 
Genus : Glycyrrhiza 
Species : G. glabra 
Glycyrrhiza glabra 
L.[1]  
Synonyma
*Glycyrrhiza glandulifera Waldst. & Kit.[1]

Planta, herba familiae Fabacearum, est perennis quae ad 1 metrum alta crescit, foliis pinnatis circa 7–15 cm longis, 9–17 foliolis. Flores sunt 0.8–1.2 cm longi, purpurei ad caeruleos pallescentis, etiam ad albos, in inflorescentia laxa producti. Fructus est legumen oblongum, 2–3 cm longum, nonnulla continens semina.[4] Planta se rhizomatibus auget, quae se a radicibus ad 2 metra longa extendunt.

Sapor liquiritiae praecipue ex composito dulce anethola? ("trans"-1-methoxy-4-(prop-1-enyl)benzene)? appellato venit, aromatico composito aethere non saturato etiam in Pimpinella anisum, Foeniculo vulgari, et certis herbis aliis insito. Multum dulcedinis liquiritiae in glycyrrhizino, composito saccharo dulciore, inest.

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Pinacotheca

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.