doctrina philosophica From Wikipedia, the free encyclopedia
Empirismus[1] est doctrina philosophica secundum quam vera et valida scientia illa tantum erit, quae oriatur ex experientia (Graece ἐμπειρία) sensibus percepta numerisque exprimatur; aliis verbis, vera scientia confirmatur re manifesta, praeceptis describitur mathematicis. Itaque qui empirismum profitentur, negant esse cognitionem aliquam innatam. Mores antiqui ideo tradunt scientiam validam, dummodo confirmabuntur indicia.
Empirismus a philosophis multis advocatus est, ex quibus duo sunt Aristoteles et Ioannes Lockius, qui in potestate rationis cum empirismus crediderunt, non contra eum.
Avicenna, philosophus Persicus, mentem dixit humanum tabulae rasae esse similem, quae nuperrime nata omnino est vacua. Mundo autem cognoto mens facta est potenta de rebus universalibus ratiocinari.
Aetas Illuminationis 1600 annis erat per modum? empirismi. Antea scholastici Ecclesiae Romanae crediderant se posse omnia veritatis scire sola ratione, sine experientia, et per sapientiam auctoritatis antiquorum. Multi tamen nunc cogitant scientificos hodiernos uti solo empirismo sine ratione ut requirant veritates mundi; credunt ambos, rationalismum et empirismum, necesse ad veritatem intellegendam esse.
Saeculis septimo decimo et duodevigicensimo saepe empirici Britannici et rationalistae continentis Europae de exsistentia idearum innatarum inter se disputabant. Ioannes Lockius et Georgius Berkeley et David Humius primi sunt empiricorum Britannicorum.
Lockius respondens ad rationalismum, cuius defensor primus erat Renatus Cartesius (cuius autem philosophia non erat sola philosophia apud rationalistas), scripsit opus nuncupatum Tractatus de Humana Cognotione (Anglice An Essay Concerning Human Understanding, 1689), quo omnem humanam scientiam ex experientia venire (sive "scientia est a posteriori, non a priori") demonstravit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.