From Wikipedia, the free encyclopedia
Diana est dea Romana silvarum, animalium, venatus, necnon lunae. Vulgo cum dea Graeca Artemide agnoscitur; quae, secundum mythos, cum fratre Apolline in insula Delo nata esse dicebatur, filia Iovis et Latonae. Ea exemplum castitatis putabatur; quercuum luci cordi ei fuerunt. Nihilominus fuit cultus Dianae proprie Italicae quae velut triadem quandam in luco Aricino cum Egeria, nympha aquatica, et Virbio, silvae deo formabat.
Nomen huius deae a stemmate radicis Indo-Europaeae *d(e)y-(e)w 'lumen caeleste" est ductum sicut dies et diespiter, id est Iuppiter, cuius flamen dialis cognominatus, et dius/divus/deus. Omnia ista vocabula ad eandem verborum cognationem pertinent atque apud Graecos Zeus/Διά/Διος, vel apud Indicos dyauh.
Antiquissimis temporibus, Diana dea nemus sacrum propter lacum in Latio apud Ariciam habuit ubi victimis humanis a Rege Nemorensi (sic eius minister seu sacerdos nominabatur) placata fuisse creditur. Qui Rex Nemorensis fieri volebat fugitivus servus esse et, ramo quodam in nemore decerpto, priorem regem ad pugnam provocare ac necare debebat ut in eius vicem succederet. De hoc ritu multi moderni auctores, ut I. G. Frazer in libro The Golden Bough, alius aliam interpretationem litteris mandarunt: sed de significatione huius reconditae abstrusaeque religionis inter homines doctosnon constat. Sic ad hunc morem poeta Ovidius summo acumine alludit:
Exeunte vero decimo nono saeculo Ariciae in fano Dianae multa ex voto dona, alumni praecipue mammas sugentes aut mascula femineaque genitalia, ab archaeologis effossa sunt, a quo apparet Dianam ibi fecunditatis deam fuisse.
Ut templum apud Ariciam, templum sub regibus in Aventino monte aedificatum postquam Roma potentissima civitas in Latio facta est commune omnium Latinorum fuit : nonnulli venerandi antiquissimique textus in illo templo servabantur ut enumeratio priscarum civitatum Latinarum quae ad aedificationem aedis quid contulerunt eorumque communia decreta archaevis litteris Graecis in columna aenea exarata[2] vel lex Icilia de Aventino publicando aedificandoque a tribuno plebis Icilio anno 452 a.C.n. lata qua mons Aventinus plebi ad domos aedificandas divisus est[3]. Aventinus mons tempore dedicationis extra pomerium, id est extra terminos augurales priscae urbis Romae, situs a plebe advena habitabatur. Asylum porro in templo Dianae fuisse creditur. Ita tunc temporis patrona mulierum et servorum et fortasse etiam plebei fuisse videtur. Festus dies Dianae Aventinae Idibus Augustis/Sextilibus, id est 13 Augusti, celebrabatur, qui servorum quoque dies festus erat.
Attamen cum imperio Romano coniuncta est. Nam Titus Livius mirandam fabulam (quam et ipse apud veteres annalium scriptores invenerat) narrat de bove eximia magnitudine et pulchritudine tempore quo Servius Tullius Romae regnabat in Sabinis nata. Vates canere coeperunt, si quis eam bovem Dianae immolasset, fore ut in civitate eius staret imperium. Itaque Sabinus quidam bovem suam agens Romam venit ut eam immolaret ac sic imperium suae civitati traderet. Sed Romanus sacerdos Dianae, qui de ea re audierat, advenientem iussit prius ad Tiberim descendere atque ibi ablui quam victimam pure et caste immolaret. Homo pius ac credulus paruit. Interea sacerdos Dianae ipse bovem immolare properavit. Sic imperium Romae permansit et cornua bovis (ob similitudinem cornuum lunae?) affixa in vestibulo templi diu conspicua fuerunt. Sed verisimilius est fabellam istam postea commentam esse quae cornuum in templo rationem redderet. Tempus quoque forsitan fabulosum sit: nonne Servius rex cum servo rege Nemorensi confunditur? Certe hoc dubium non est quin cultus Dianae antiquitus cum Sabinis coniunctus sit.
Mox autem Diana dea, una ex duodecim maioribus deis qui in Olympo sedem suam habent et eadem quae in Graecia Artemis appellatur, sub specie castae virginis a Romanis colitur. Tanta enim fuit pudicitia ut Actaeonem qui eam nudam lavantem aspexerat in cervum reformarit atque canibus suis lacerandum tradiderit. Nam silvis et venationi (Diana Venatrix) praeest arcum et sagittas gerens, a nymphis vel cervis vel canibus comitata; filia porro Iovis et Latonae sororque Apollinis in insula Delo nata a Graecis poetis perhibetur. Nihilominus enim Diana Lunae dea esse putatur et hoc nomine appellatur sicuti frater eius Apollo deus Solis est. Lucina etiam nonnumquam appellata est ut quae parturientes feminas adiuvaret ut partus suos citius in lucem ederent (Diana Lucina). Nam illis temporibus luna sidus credebatur fetui crescenti et partui favere. Ita Cicero scripsit: ab eoque [i.e. Sole] luna inluminata graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi[4]. Sed apud Romanos Iuno quoque Lucina vocatur.
Inferum postremo dea facta est : nonne luna cum occidit sub orbem terrarum mergi videtur ? Antiqui certe auctores Dianam eandem esse atque Triviam (apud Graecos Hecaten) voluerunt. Itaque vel "tergemina" (Vergilius) vel "triformis" (Horatius) vel "triceps" (Ovidius) a poetis cognominata est quod Luna in caelo erat, Diana in terris, Trivia vel Proserpina in inferis. Multiplex igitur Diana dea est ac multas variasque species praebet paulatim a poetis aut a theologis in unum commixtas. Sic ab Horatio invocata est:
Sic autem a Catullo :
In multis nummis Romanis ante Caesarem Augustum tempore Reipublicae percussis effigies Dianae videtur. Nonnullos tantum denarios elegi insigniores atque infra breviter descripsi.
(Hoc caput cum capillis nodatis Dianae Aventinae esse creditur quia isti duo magistratus monetales ex eadem gente orti sunt atque ille Aulus Postumius dictator qui Latinos apud lacum Regillum pugna vicit. Itaque typis denariorum suorum ad sacrificium in veteribus annalibus narratum alludunt; nam Dianam quae communis Latinorum dea esset quos tueretur eligere oportuit. Romanis autem victoriam et imperium dedit.)
Dianam recreaverunt pictores et sculptores eius aevi quod a Renascentia natum est et usque ad nos ipsos descendit. Nomen Dianae, potius quam Artemidis, praefixerunt quia mythologiam Graeco-romanam e fontibus Latinis hauserunt. Fabulas potius Graecas interdum illustraverunt quas saepissime in Metamorphosibus Ovidii reppererant; interdum formam virginis venatricis finxerunt nudae vel seminudae, contextu fere nullo, nomenque deae imposuerunt.
In primis Lucas Cranach maior Dianam cervo acclinantem cum Apolline anno 1530 penicillo mediaevali pinxit. Post viginti annos Ioannes Goujon, suadente rege Henrico II, Dianam similiter incumbentem spiritu renovato sculpsit consilioque libertino: hanc enim statuam rex in Castellum Anet posuit nuper structum et amasiae suae Dianae Pictavae dono daturum. Eadem statua postea ad Museum Lupariense remota tempore Belli Orbis Terrarum II perdita est (sed, gratia exemplorum antea factorum, nobis etiam nota).
Sculptor Augustus Saint-Gaudens anno 1893 Dianam arcum gerentem, sagittam intendentem, vestimenti expertem, finxit aëneam; cuius statuae hodie in Museo Artis Metropolitano Neo-Eboracensi exemplum vidimus. Inter ultimos Iulius Moschetti Picenus Syracusis in medio Foro Archimedis anno 1906 fontem construxit cui Dianam aurigam cum Arethusa, huius urbis nympha, opere caementicio confectam superposuit.
Diana adorantes habet non antiquos tantum, sed et hodiernos inter fautores Neopaganismi et eos qui Stregheriae student.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.