From Wikipedia, the free encyclopedia
Flavius Iulius Constans, dictus Constans (natus inter annos 320 et 323; mortuus in Gallia australi apud Illiberim Francice Elne mense Februario 350), ultimus filius Constantini Magni et Faustae, ab anno 337 usque ad mortem fuit imperator Romanus.
Constans Constantinopoli die 25 Decembris 333 ad Caesaris honorem sublatus est. Die 9 Septembris 337, Augustus declaratus, Italiam, Africam, Illyricum, atque Achaiam accepit. Anno 338 cum collegis Augustis Constantino II et Constantio II Viminacii convenit. Deinde milites suos contra Sarmatas duxit; mense Aprili 340 Constantem? vicit atque Praefecturam Galliarum suscepit. Anno 341 contra Francos certavit, quos anno 342 vicit. Anno 343, in Britanniam venit. Anno 350, Magnentius purpuram sumpsit, et Constans brevi post diem 18 Ianuarii eius anni fugiens necatus est.[1]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Constantem spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.