Oeconomia politica marxistica est oeconomiamarxistica, quam Marx perscripsit in opere suo maximo, Critca oeconomiae politicae.
Materialismus dialecticus est philosophiamarxismi. Haec directio philosophica materiam substractum totius realitatis obiectivae (physicae) et subiectivae (cogitationis) esse dicit. Dialectica utitur ut mundum explanaret.
Socialismus scientificus est nomen quo socialismus marxisticus distinguitur ab aliis generibus socialismi, quae genera socialismi utopici saepe appellantur. Praemissae theoreticae socialismi scientifici eum analysem scientificam societatis esse et ex legibus materialismi historici leges evolutionis eius (perspectiva deterministica) extrahere dicunt. In Italia, Antonius Gramsci, fuit non solum creator factionis communisticae, sed etiam ideologia italianae de socialismo scientifico, ut esseret lineae guberni et philosophicae factionis.
Secundum Marx in primis in apparatu rerum fabricandarum vel producendarum Proprietas privata abolenda est, et eius apparatus communis proprietas instituenda ut communi omnium consilio res fabricarentur.
Marx sententiam communisimi ita reddidit: "Quisque secundum facultatem, cuique secundum indigentiam."[5]
Communismus non solum est aequatio bonorum,[6] quod secundum Mariam Delcourt etiam isonomia appellatur, sed etiam omnis proprietas privata (etiam aequaliter distributa) abolenda sit. Id exempli gratia Thomas Morus in sua Utopia descripsit.
In schemate materialismi historici, communismus est notio societatis liberae, sine divisione laboris et alienatione, ubi homines sunt securi, oppressione et egestatis liberi.[7] Societas communistica nullas gubernationes, civitates, vel divisiones classis habebit. In theoria Marxismi, dictatura proletariorum est medius status inter capitalismum et communismum, dum gubernatio modum dominii a privatismo ad dominium conlectivum commutat.[8] In scientia politica, nomen communismi aliquando spectat ad civitates communisticas, formam habentes gubernationis quo sui iuris civitatis effectum habet intra systema unius factionis et in verba Marxismi-Leninismi vel eius progeniei iurat.
Tamen quali philosophi communistae sicut Ludovicus Althusser et Antonius Gramsci doctorinam Marxismi-Leninsmi opposuerunt, quod saepe "Euro-communismus" appellatur.
Adami, Stefano. 2006. "Communism." In Encyclopedia of Italian Literary Studies, ed. Gaetana Marrone et P. Puppa. Novi Eboracim Londinii: Routledge.
Applebaum, Anne, praefatio, Paul Hollander, introductio et editor. 2006. From the Gulag to the Killing Fields: Personal Accounts of Political Violence And Repression in Communist Studies. Intercollegiate Studies Institute. ISBN 1-932236-78-3.
Beer, Max. 1957. The General History of Socialism and Social Struggles Volumes. 2 voll. Novi Eboraci: Russel and Russel, Inc.
Bitot, Claude. 1995. Le Communisme n’a pas encore commencé. Lutetiae: éditions Spartacus.
Broué, Pierre. 2003. Communistes contre Staline. Lutetiae: Fayard.
Courtois, Stéphane. 1997. Le Livre noir du communisme. Lutetiae: Robert Laffont.
Courtois, Stéphane, ed. 2007. Dictionnaire du communisme. Lutetiae: Larousse.
Daniels, Robert Vincent. 1994. A Documentary History of Communism and the World: From Revolution to Collapse. University Press of New England. ISBN 978-0-87451-678-4.
Dirlik, Arif. 1989. Origins of Chinese Communism. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-505454-5.
Forman, James D. 1972. "Communism From Marx's Manifesto to 20th century Reality." Novi Eboraci: Watts. ISBN 978-0-531-02571-0.
Furet, François. 2000. The Passing of An Illusion: The Idea of Communism In the Twentieth Century. Convertit Deborah Kan. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 978-0-226-27341-9.
Gamble, A., et alii. 1999. Marxism and Social Science. Londinii: Macmillan. ISBN 0-333-65596-6.
Istrati, Panaït, cum Boris Souvarine et Victor Serge. 1929. Vers l'autre flamme, confessions pour les vaincus.
Landry, Tristan. 2010. La valeur de la vie humaine en Russie (1836–1936): Construction d'une esthétique politique de fin du monde. Lutetiae: L'Harmattan. ISBN 2-7384-9060-3.