Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Placita Marxiana (-orum, pl, n.),[1] vel Marxismus, est sententia civilis, oeconomica, et sociologica, in materialistica explanatione historiae, explicatione Marxista capitalismi, theoria commutationis socialis, et iudicio liberationis humanae condita, et de operibus Caroli Marx et Friederici Engels deducta.
Tria maiora principia Marxismi sunt:
Carolo Fredericoque mortuis, schola Marxiana in diversas partes discedebat. Una pars ex democraticis socialibus factionum democraticarum socialium Germaniae (vide Socialis Democratica Factio Germaniae) et aliarum civitatum constabat; aliae partes hic Vladimiri Lenin et illic consilio-communistarum erant. Haec divortia initio Belli Orbis Terrarum I aperta sunt, cum discordia inter discipulos Marxianos inter alia de bello incipiente orta est.
Vladimiro Lenin mortuo, eius discipuli in factiones Iosephi Stalin et Leonis Trotzki discesserunt. Deinde Mao Zedong illustris discipulus Iosephi Stalin et Vladimiri Lenin fuit.
Praeter homines res novas praxi studentes, etiam multi alii scholarum universitatumque homines exstant, qui discipuli et doctores placitorum Marxianorum sunt.
Placita Marxiana de rebus oeconomicis et socialibus sed etiam de philosophia magnopere agitur. Carolus Marx placita quae rerum oeconomicarum periti Britannici in primis Adamus Smith et David Ricardo docebant excutiebat.
Illi rerum oeconomicarum periti classici ut nuncupantur res oeconomicas medii aevi invenerant quae multis regulis legibus canonibus ordinatae erant libertate hominum in rebus oeconomicis agentium magnopere cohibita.
Cives novi aevi res novas egerant, regulas canonesque absolverant et libertatem negotii agendi instituerant. Sed quomodo oeconomia sine regulis canonibusve extare potest? Adam Smith responsum dedit quod libera mercatura quasi manu invisibili ordinaretur. Ut unusquisque suum luctum solum properaret, tamen ordo harmonicus et aequalis fieret quasi manus invisibilis hominibus insciis omnes res oeconomicas ordinaret.
Hanc doctrinam Carolus Marx acri subtilique ingenio et iudicio percensuit. Ut ordo fieret, tamen nec naturalis nec aequus esset sed ordo quo alii alios exinanirent. Si omnia bona fabricata ut mercimonia mutari debent pecunia opus est qua omnia mercimonia pretium suum exprimere possint. Quamobrem pecunia magni momenti est. Pecunia mundum regnat, ut vulgus ait.
Pecunia propriam rationem habet. Pecunia emere aliquid sine ratione est nisi aliquid iterum vendi potest maiore pecuniae summa. Ex quadam summa pecuniae maius summa pecuniae fieri ratio postulat. Sed ex quo hic valor augendus oriri potest, si nemo alium exinanit aetatibus infelicioribus interitis? Classi vel corpore sociali hominum opus est qui operarii seu laboratores valorem non solum suo labore transferunt sed etiam suo labore augent. Valor mercimoniorum augeri potest, quod classis vel corpus hominum exstat qui homines nihil vendendi habent nisi suam laborandi potestatem. Eam vendere debent si quaestum facere volunt ad vivendum necessarie.
Ex altera parte, classis vel corpus hominum extat, qui homines omnia instrumenta machinas pecuniam aedificia materiam bonis fabricandis necessaria possident. Illi potestatem laborandi ab operariis emunt, operarios laborare faciunt et bona facta ut mercimonia vendunt. Sed mercimonia vendere rationem non habet nisi cum lucro venduntur. Id fieri potest, quod operarii ut quaestum ad vivendum necessarium faciant solum id mercis postulare possunt quod ad vivendum necessarium est, quod enim solum laborandi potestatem possident quam utique vendere debent si vivere volunt. Omnis valor qui supra valorem operariis ad vivendum necessarie creatus est, gratis iis obtingit qui in possessione rerum fabricandi necessariarum sunt. Eo modo hi valorem vel summam capitalem accumulant.
Quid faciunt cum lucro suo? Lucrum erogant ad plus lucri faciendum postero fabricandi temporis tractu. Id duabus rationibus fieri potest. Una ratio est lucrum ita erogare ut postero tractu aequaliter et plus machinarum instrumentorumque et plus potestatis laborandi emi possint. Altera ratio est lucrum ita erogare ut singulus operarius cum pluribus vel maioribus machinis sive instrumentis laborare possit. Ea re fit ut singulus operarius plus fabricare possit. Productivitas ut dicitur laborandi augetur. Carolus Marx putavit plus fabricari posse si pecunia erogatur non aequaliter et in plus operariorum et in plus machinarum, sed in primis in plus instrumentorum, machinarum materiaeque per singulos operarios. Si non in hoc ratio est pro capitalistis ut dicunt, etiam in hoc ratio est pro societate hominum tota?
Minime, inquit Marx, quod pecuniae summa erogata per singulum operarium crescente minus pecuniae superest quae uti potest ut plus operariorum in fabricis collocentur. Ergo numerus operariorum qui ad lucrum faciendum necessarii sunt minus minusque augetur. Numerus laborandi facultate carentium e contrario augetur. Ex quo fit ut oeconomia capitalistica ad crises oeconomicas tendat. Quae cum ita sint multi operarii sunt quorum laborandi potestate opus non est quamquam de laborandi potestatis vendendae facultate dependent ut quaestum pro vita agenda facere possint. Numerus facultate laborandi carentium auget atque auget.[2] Illi infelices copiae oeconomiae capitalisticae subsidiariae sunt, Marx ait.
Quae cum ita fiunt capitalistae inter se aemulantes viam rationem fabricandi plus plusque emendant. Ut capitalistae rationem fabricandi emendent id mandatum historicum capitalistarum est, Marx ait. Hoc modo per Rationis calliditatem, ut diceret Hegelius, fit, ut fundamentum exstruitur quo novus ordo rerum oeconomicarum politicarum socialium institui potest. In hac aetate futura, Marx speravit, res oeconomicae aliaeque non legibus quasi naturalibus mercimoniorum mercaturae regnabuntur sed omnium hominum consilio. Haec aetas ut adveniat operarios classium proelio pugnare necesse est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.