From Wikipedia, the free encyclopedia
Tiberius Claudius Nero Caesar Drusus, appellatus a principio Tiberius Claudius Drusus Nero Germanicus (1 Augusti 10 a.C.n. Lugduni – 13 Octobris 54) fuit imperator Romanus ab 24 Ianuarii 41 usque ad mortem. Natus Lugduni Galliae fuit primus imperator, qui extra Italiam natus est, nepos Liviae, uxoris Augusti, sororis filius Tiberii, et frater Germanici Caesaris.
Filius fuit Drusi et Antoniae. Claudius uxores duxit quattuor, primam Plautiam Urgulanillam, deinde Aeliam Paetinam, tum ab anno 39/40 Valeriam Messalinam, quam securi percuti iussit Octobri anni 48. Uxor ultima, fratris filia Agrippina, filia Germanici et Agrippinae Maioris, quam anno 49 duxit, venenatis fungis eum necavit, ut quidam putant.
E Messalina duos liberos habuit, Britannicum (natus 12 Februarii 41, mortuus eodem die anno 55), qui autem fortasse filius Caligulae erat, et Octaviam (nata circa annum 39, mortua 9 Iunii anno 62), quae nupsit fratri adoptivo suo, filio Agrippinae, imperatori Neroni, quem Claudius Agrippina suadente 25 Februarii anni 50 adoptaverat.
Ante imperium nemo Claudium imperatorem fore putabat. Claudicabat (hinc cognomen suum) et balbutiebat, Claudio insultato. Mater Claudii eum stultissimum dixit. Haec impediverunt quominus eum necari inter purgationes nobilium Romanorum sub imperio Tiberii Caligulaeque. Augustus et Tiberius idcirco Claudium a vita publica et cursu honorum arcebant. Caligula autem eum anno 37 consulem suffectum fecit.
Postquam coniuratione legatorum senatorumque Caligula necatus est, quidam milites Claudium post aulaeum invenerunt et eum imperatorem creaverunt, cogitantes eum fore mollem patronum. Quamquam Claudii in animo non esset imperator fieri et quidam senatores ut Gnaeus Sentius Saturninus de re publica libera restituenda cogitaverunt, paulo post senatus statum eius confirmavit, quod praetoriani milites id magna vi postulaverunt[1]. Claudius imperavit ut interfectores Caligulae interficerentur.
Aliquot proposita gloriae cupidus coepit, inter quae extentio portus Ostiensis erat. Imperium res bene gestas militares sub Claudio percepit. Anno 47, praetore Vespasiano, legato A. Plautio, legiones Romanae Britanniam tandem vicerunt, ducentes provinciam contumacem sub imperio Romano per sequentes trecentumquinquaginta annos. Claudius ipse anno 43 in Britanniam properaverat triumphumque de Britannis celebraverat, sed Caratacus, dux Britannorum, non prius quam anno 51 in deditionem venit. In profectione Britannica Scribonius Largus apothecarius imperatorem secutus est.[2]
Etsi Claudius imperitissimus erat, imperator efficientissimus habebatur. Cum regnaret, quater consulatum egit (annis 42, 43, 47, 51). Anno 47 cum Lucio Vitellio censuram administravit. A kalendis Iunii ad usque 3 Iunii ludos saeculares celebravit. Anno 49, pomerium urbanum extendit. Kalendis Augusti 52 Aqua Claudia et Anio Novus inauguratae sunt. Libertis suis, inter quos Narcissus, magnam potestatem tradidit.
"Somni brevissimi erat," secundum Suetonium; "nam ante mediam noctem plerumque vigilabat, ut tamen interdiu nonnumquam in iure dicendo obdormisceret vixque ab advocatis . . . vocem augentibus excitaretur. Libidinis in feminas profusissimae, marum omnino expers" erat.[3] Senatores meditati sunt Rem Publicam restituere. A secunda uxore veneno interfectus est, quattuor annis postquam se filium eius successorem nominare coegit.
Claudius "cibi vinique quocumque et tempore et loco appetentissimus" erat, ait Suetonius; "cognoscens quondam in Augusti foro ictusque nidore prandii, quod in proxima Martis aede Saliis apparabatur, deserto tribunali ascendit ad sacerdotes unaque decubuit. nec temere umquam triclinio abscessit nisi distentus ac madens, et ut statim supino ac per somnum hianti pinna in os inderetur ad exonerandum stomachum."[3]
Ante principatum nactum contumeliis obnoxius erat. "Si paulo serius ad praedictam cenae horam occurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula flagrove velut per ludum excitabatur."[4]
Opera Claudii, quorum titulos apud Suetonium habemus, deperdita sunt.
Tantum superest pars orationis ad senatum anno 48 habitae in aenea tabula Tabula Claudiana dicta.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Claudius (imperator) spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.