minima pars organismi From Wikipedia, the free encyclopedia
Cellula est minima pars vitae eucaryotum sive bacteriorum sive archaeorum, et res quae omnes organismos notos efficit. Cellulae anno 1665 repertae sunt a Roberto Hookio, qui primus cognovit plantas cellulis constitutas esse. Cellula est minima structura qua res viva describitur, et saepe elementum vitae appellatur.[1] Aliqui organismi, sicut plurima bacteria, unicellulares sunt (quippe qui in una cellula consistant); ceteri autem organismi, sicut homines, multicellulares sunt. Hominibus sunt circa 100 "decies centena milia millionum" (1014) cellularum; magnitudo generalis cellulae 10 µm est, et cellularum massa in genere 1 nanogramma est. Maximae cellulae sunt circa 135 µm in anteriore cornu (vel anteriore columna vel cornu ventrali) medullae spinalis, cum cellulae granulares in cerebello, minimae cellulae, circa 4 µm sint, et longissima cellula a pedis digito ad inferiores trunci encephali cellulas pseudounipolares extendi possit. Maximae cellulae notae sunt ova infertilia Struthionis cameli, quae 3.3 librarum ponderis sunt.[2]
In animantibus superioribus, nonnullae cellulae similes quo ad structuram pertinet, et quae idem officium perficiunt, etenim multa texta varia membra corporis constituunt.
Sunt duo cellularum genera: eukaryotica et prokaryotica. Cellulae prokaryoticae simpliciores et minores saepe sunt, sed cellulae eukaryoticae non modo maiores sunt sed paucae in texta item organa, systemata, membra, denique corpus multae cellulae fingunt.
Intra cellulam procaryoticam sunt cytoplasma, quod DNA et alimentum cellulae conhibet, ribosomata, quae nova proteina creant. Cellula duo genera DNA habere potest: DNA chromosomaticum, quod nucleoidum format, et plasmidum, DNA rotundum extra chromosoma. Tegmen cellulae est murus cellularis, membrana plasmatica, et vasculum saccharosum. Cellula uno aut multis flagellis aut ciliis uti potest.
Quamquam eucaryoticae cellulae similes procaryoticis, sunt multa discrimina inter eas. Cellulae eucaryoticae etiam cytoplasmatis, item alimentorum, DNA, et ribosomatum usitate utuntur. Nam Cytoplasma organella habet, quae multorum factorum necessariorum funguntur. Mitochondria saccharum in ATP convertunt, chloroplastes lucem, aquam, et carbonii dioxidum in G3P (quod saccharum fit) convertunt. Corpora Golgiana, reticulum endoplasmaticum, lysosomata, et alia organella in systema endomembranae funguntur, portantia proteina facta trans et ex cellula. DNA harum cellularum tegminis teguntur, et haec moles "nucleum" vocatur. Hae cellulae a flagellis, ciliis, aut molibus cytoplasmatis sui (pseudopodiae vocantur) tendendo movent.
Membrana cellularis sive membrana plasmatis cellulae interiora cingit.
Cytosceletus cellulae figuram ad locum tenet.
Organella sunt cellulae partes quibus functiones specificatae, per exemplum metabolismi, insunt.
Plerisque cellulis eukaryoticis de consuetudine singulares, quamquam aliis anucleatis nullus (per exemplum erythrocytis), aliis multinucleatis (per exemplum osteoclastes) plures membrana nucleari circumdata nuclei, intra quos chromosomata gestatores informationis geneticae collocata, insunt.
In mitochondris chloroplastibusque cellulae energia generatur.
Pro synthesi proteinarum reticulum endoplasmaticum systematem tubulorum, vesicularum, cisternarum in cellula eucaryotica format..
Post synthesin apparatus Golgianus macromoleculas, proteina et lipida et ante dimissionem et mutat et digerit et conligit.
Vacuola sunt membrana (tonoplasti) cincta organella liquorem continentes.
Ribosomata rectius ARN macromoleculae sunt, ubi translatio sub proteinis certis magistro fit.
Robertus Hookius primus cellulas microscopio invenit et eis nomen dedit, quod opinatus est cellulas plantarum similes esse cellulis aedium. Cellulas descripsit in libro Micrographia sive physiologica descriptio minutiorum corporum microscopii ope observatorum, anno 1665 edito. Antonius van Leeuwenhoek et Ioannes Swammerdam paulo postea cellulas animalium investigaverunt; ille bacteria vidit, animalia unius tantum cellulae, quae animalculos nominavit.
Anno fere 1838, Ioannes Purkyně, Gabriel Valentin, Ioannes Müller, Theodorus Schwann, et Mattheus Schleiden, viri docti Germanici et Cechi, theoriam cellularum enuntiaverunt, quae nunc in biologia vera habetur.
Anno 1855 Rudolphus Virchow pathologiam cellularem suam descripsit[3], quo argumentum morbos ope malorum cellularum emanare descripsit.
Guglielmus Roux unitatem minimam vitae esse cellulam, quae totas functiones organismi basales - metabolismum, motum, incrementum, procreationem, transmissionem informationis geneticae - perficere possit, postulavit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.